Job 11
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1respondens autem Sophar Naamathites dixitSelect Job 11:1
2numquid qui multa loquitur non et audiet aut vir verbosus iustificabiturSelect Job 11:2
3tibi soli tacebunt homines et cum ceteros inriseris a nullo confutaberisSelect Job 11:3
4dixisti enim purus est sermo meus et mundus sum in conspectu tuoSelect Job 11:4
5atque utinam Deus loqueretur tecum et aperiret labia sua tibiSelect Job 11:5
6ut ostenderet tibi secreta sapientiae et quod multiplex esset lex eius et intellegeres quod multo minora exigaris a Deo quam meretur iniquitas tuaSelect Job 11:6
7forsitan vestigia Dei conprehendes et usque ad perfectum Omnipotentem repperiesSelect Job 11:7
8excelsior caelo est et quid facies profundior inferno et unde cognoscesSelect Job 11:8
9longior terrae mensura eius et latior mariSelect Job 11:9
10si subverterit omnia vel in unum coartaverit quis contradicet eiSelect Job 11:10
11ipse enim novit hominum vanitatem et videns iniquitatem nonne consideratSelect Job 11:11
12vir vanus in superbiam erigitur et tamquam pullum onagri se liberum natum putatSelect Job 11:12
13tu autem firmasti cor tuum et expandisti ad eum manus tuasSelect Job 11:13
14si iniquitatem quod est in manu tua abstuleris a te et non manserit in tabernaculo tuo iniustitiaSelect Job 11:14
15tum levare poteris faciem tuam absque macula et eris stabilis et non timebisSelect Job 11:15
16miseriae quoque oblivisceris et quasi aquarum quae praeterierint recordaberisSelect Job 11:16
17et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam et cum te consumptum putaveris orieris ut luciferSelect Job 11:17
18et habebis fiduciam proposita tibi spe et defossus securus dormiesSelect Job 11:18
19requiesces et non erit qui te exterreat et deprecabuntur faciem tuam plurimiSelect Job 11:19
20oculi autem impiorum deficient et effugium peribit ab eis et spes eorum abominatio animaeSelect Job 11:20
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society