Job 13
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1ecce omnia et vidit oculus meus et audivit auris mea et intellexi singulaSelect Job 13:1
2secundum scientiam vestram et ego novi nec inferior vestri sumSelect Job 13:2
3sed tamen ad Omnipotentem loquar et disputare cum Deo cupioSelect Job 13:3
4prius vos ostendens fabricatores mendacii et cultores perversorum dogmatumSelect Job 13:4
5atque utinam taceretis ut putaremini esse sapientesSelect Job 13:5
6audite ergo correptiones meas et iudicium labiorum meorum adtenditeSelect Job 13:6
7numquid Deus indiget vestro mendacio ut pro illo loquamini dolosSelect Job 13:7
8numquid faciem eius accipitis et pro Deo iudicare nitiminiSelect Job 13:8
9aut placebit ei quem celare nihil potest aut decipietur ut homo vestris fraudulentiisSelect Job 13:9
10ipse vos arguet quoniam in abscondito faciem eius accipitisSelect Job 13:10
11statim ut se commoverit turbabit vos et terror eius inruet super vosSelect Job 13:11
12memoria vestra conparabitur cineri et redigentur in lutum cervices vestraeSelect Job 13:12
13tacete paulisper ut loquar quodcumque mihi mens suggesseritSelect Job 13:13
14quare lacero carnes meas dentibus meis et animam meam porto in manibus meisSelect Job 13:14
15etiam si occiderit me in ipso sperabo verumtamen vias meas in conspectu eius arguamSelect Job 13:15
16et ipse erit salvator meus non enim veniet in conspectu eius omnis hypocritaSelect Job 13:16
17audite sermonem meum et enigmata percipite auribus vestrisSelect Job 13:17
18si fuero iudicatus scio quod iustus inveniarSelect Job 13:18
19quis est qui iudicetur mecum veniat quare tacens consumorSelect Job 13:19
20duo tantum ne facias mihi et tunc a facie tua non abscondarSelect Job 13:20
21manum tuam longe fac a me et formido tua non me terreatSelect Job 13:21
22et voca me et respondebo tibi aut certe loquar et tu responde mihiSelect Job 13:22
23quantas habeo iniquitates et peccata scelera mea et delicta ostende mihiSelect Job 13:23
24cur faciem tuam abscondis et arbitraris me inimicum tuumSelect Job 13:24
25contra folium quod vento rapitur ostendis potentiam tuam et stipulam siccam persequerisSelect Job 13:25
26scribis enim contra me amaritudines et consumere me vis peccatis adulescentiae meaeSelect Job 13:26
27posuisti in nervo pedem meum et observasti omnes semitas meas et vestigia pedum meorum considerastiSelect Job 13:27
28qui quasi putredo consumendus sum et quasi vestimentum quod comeditur a tineaSelect Job 13:28
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society