Skip to content
Church.wiki
Job

Job 15

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1respondens autem Eliphaz Themanites dixitSelect Job 15:1

2numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens et implebit ardore stomachum suumSelect Job 15:2

3arguis verbis eum qui non est aequalis tui et loqueris quod tibi non expeditSelect Job 15:3

4quantum in te est evacuasti timorem et tulisti preces coram DeoSelect Job 15:4

5docuit enim iniquitas tua os tuum et imitaris linguam blasphemantiumSelect Job 15:5

6condemnabit te os tuum et non ego et labia tua respondebunt tibiSelect Job 15:6

7numquid primus homo tu natus es et ante colles formatusSelect Job 15:7

8numquid consilium Dei audisti et inferior te erit eius sapientiaSelect Job 15:8

9quid nosti quod ignoremus quid intellegis quod nesciamusSelect Job 15:9

10et senes et antiqui sunt in nobis multo vetustiores quam patres tuiSelect Job 15:10

11numquid grande est ut consoletur te Deus sed verba tua prava hoc prohibentSelect Job 15:11

12quid te elevat cor tuum et quasi magna cogitans adtonitos habes oculosSelect Job 15:12

13quid tumet contra Deum spiritus tuus ut proferas de ore huiuscemodi sermonesSelect Job 15:13

14quid est homo ut inmaculatus sit et ut iustus appareat natus de muliereSelect Job 15:14

15ecce inter sanctos eius nemo inmutabilis et caeli non sunt mundi in conspectu eiusSelect Job 15:15

16quanto magis abominabilis et inutilis homo qui bibit quasi aquas iniquitatemSelect Job 15:16

17ostendam tibi audi me quod vidi narrabo tibiSelect Job 15:17

18sapientes confitentur et non abscondunt patres suosSelect Job 15:18

19quibus solis data est terra et non transibit alienus per eosSelect Job 15:19

20cunctis diebus suis impius superbit et numerus annorum incertus est tyrannidis eiusSelect Job 15:20

21sonitus terroris semper in auribus illius et cum pax sit ille insidias suspicaturSelect Job 15:21

22non credit quod reverti possit de tenebris circumspectans undique gladiumSelect Job 15:22

23cum se moverit ad quaerendum panem novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum diesSelect Job 15:23

24terrebit eum tribulatio et angustia vallabit eum sicut regem qui praeparatur ad proeliumSelect Job 15:24

25tetendit enim adversus Deum manum suam et contra Omnipotentem roboratus estSelect Job 15:25

26cucurrit adversus eum erecto collo et pingui cervice armatus estSelect Job 15:26

27operuit faciem eius crassitudo et de lateribus eius arvina dependetSelect Job 15:27

28habitavit in civitatibus desolatis et in domibus desertis quae in tumulos sunt redactaeSelect Job 15:28

29non ditabitur nec perseverabit substantia eius nec mittet in terra radicem suamSelect Job 15:29

30non recedet de tenebris ramos eius arefaciet flamma et auferetur spiritu oris suiSelect Job 15:30

31non credat frustra errore deceptus quod aliquo pretio redimendus sitSelect Job 15:31

32antequam dies eius impleantur peribit et manus eius arescetSelect Job 15:32

33laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius et quasi oliva proiciens florem suumSelect Job 15:33

34congregatio enim hypocritae sterilis et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiuntSelect Job 15:34

35concepit dolorem et peperit iniquitatem et uterus eius praeparat dolosSelect Job 15:35

Next: Job 16Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Job

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.