Skip to content
Church.wiki
Job

Job 16

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1respondens autem Iob dixitSelect Job 16:1

2audivi frequenter talia consolatores onerosi omnes vos estisSelect Job 16:2

3numquid habebunt finem verba ventosa aut aliquid tibi molestum est si loquarisSelect Job 16:3

4poteram et ego similia vestri loqui atque utinam esset anima vestra pro anima meaSelect Job 16:4

5consolarer et ego vos sermonibus et moverem caput meum super vosSelect Job 16:5

6roborarem vos ore meo et moverem labia quasi parcens vobisSelect Job 16:6

7sed quid agam si locutus fuero non quiescet dolor meus et si tacuero non recedet a meSelect Job 16:7

8nunc autem oppressit me dolor meus et in nihili redacti sunt omnes artus meiSelect Job 16:8

9rugae meae testimonium dicunt contra me et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihiSelect Job 16:9

10collegit furorem suum in me et comminans mihi infremuit contra me dentibus suis hostis meus terribilibus oculis me intuitus estSelect Job 16:10

11aperuerunt super me ora sua exprobrantes percusserunt maxillam meam satiati sunt poenis meisSelect Job 16:11

12conclusit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradiditSelect Job 16:12

13ego ille quondam opulentus repente contritus sum tenuit cervicem meam confregit me et posuit sibi quasi in signumSelect Job 16:13

14circumdedit me lanceis suis convulneravit lumbos meos non pepercit et effudit in terra viscera meaSelect Job 16:14

15concidit me vulnere super vulnus inruit in me quasi gigansSelect Job 16:15

16saccum consui super cutem meam et operui cinere cornu meumSelect Job 16:16

17facies mea intumuit a fletu et palpebrae meae caligaveruntSelect Job 16:17

18haec passus sum absque iniquitate manus meae cum haberem mundas ad Deum precesSelect Job 16:18

19terra ne operias sanguinem meum neque inveniat locum in te latendi clamor meusSelect Job 16:19

20ecce enim in caelo testis meus et conscius meus in excelsisSelect Job 16:20

21verbosi mei amici mei ad Deum stillat oculus meusSelect Job 16:21

22atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo quomodo iudicatur filius hominis cum collega suoSelect Job 16:22

23ecce enim breves anni transeunt et semitam per quam non revertar ambuloSelect Job 16:23

Next: Job 17Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Job

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.