Job 19
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1respondens autem Iob dixitSelect Job 19:1
2usquequo adfligitis animam meam et adteritis me sermonibusSelect Job 19:2
3en decies confunditis me et non erubescitis opprimentes meSelect Job 19:3
4nempe et si ignoravi mecum erit ignorantia meaSelect Job 19:4
5at vos contra me erigimini et arguitis me obprobriis meisSelect Job 19:5
6saltim nunc intellegite quia Deus non aequo iudicio adflixerit me et flagellis suis me cinxeritSelect Job 19:6
7ecce clamabo vim patiens et nemo audiet vociferabor et non est qui iudicetSelect Job 19:7
8semitam meam circumsepsit et transire non possum et in calle meo tenebras posuitSelect Job 19:8
9spoliavit me gloria mea et abstulit coronam de capite meoSelect Job 19:9
10destruxit me undique et pereo et quasi evulsae arbori abstulit spem meamSelect Job 19:10
11iratus est contra me furor eius et sic me habuit quasi hostem suumSelect Job 19:11
12simul venerunt latrones eius et fecerunt sibi viam per me et obsederunt in gyro tabernaculum meumSelect Job 19:12
13fratres meos longe fecit a me et noti mei quasi alieni recesserunt a meSelect Job 19:13
14dereliquerunt me propinqui mei et qui me noverant obliti sunt meiSelect Job 19:14
15inquilini domus meae et ancillae meae sicut alienum habuerunt me et quasi peregrinus fui in oculis eorumSelect Job 19:15
16servum meum vocavi et non respondit ore proprio deprecabar illumSelect Job 19:16
17halitum meum exhorruit uxor mea et orabam filios uteri meiSelect Job 19:17
18stulti quoque despiciebant me et cum ab eis recessissem detrahebant mihiSelect Job 19:18
19abominati sunt me quondam consiliarii mei et quem maxime diligebam aversatus est meSelect Job 19:19
20pelli meae consumptis carnibus adhesit os meum et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meosSelect Job 19:20
21miseremini mei miseremini mei saltim vos amici mei quia manus Domini tetigit meSelect Job 19:21
22quare persequimini me sicut Deus et carnibus meis saturaminiSelect Job 19:22
23quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei quis mihi det ut exarentur in libroSelect Job 19:23
24stilo ferreo et plumbi lammina vel certe sculpantur in siliceSelect Job 19:24
25scio enim quod redemptor meus vivat et in novissimo de terra surrecturus simSelect Job 19:25
26et rursum circumdabor pelle mea et in carne mea videbo DeumSelect Job 19:26
27quem visurus sum ego ipse et oculi mei conspecturi sunt et non alius reposita est haec spes mea in sinu meoSelect Job 19:27
28quare ergo nunc dicitis persequamur eum et radicem verbi inveniamus contra eumSelect Job 19:28
29fugite ergo a facie gladii quoniam ultor iniquitatum gladius est et scitote esse iudiciumSelect Job 19:29
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society