Skip to content
Church.wiki
Job

Job 20

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1respondens autem Sophar Naamathites dixitSelect Job 20:1

2idcirco cogitationes meae variae succedunt sibi et mens in diversa rapiturSelect Job 20:2

3doctrinam qua me arguis audiam et spiritus intellegentiae meae respondebit mihiSelect Job 20:3

4hoc scio a principio ex quo positus est homo super terramSelect Job 20:4

5quod laus impiorum brevis sit et gaudium hypocritae ad instar punctiSelect Job 20:5

6si ascenderit usque ad caelum superbia eius et caput eius nubes tetigeritSelect Job 20:6

7quasi sterquilinium in fine perdetur et qui eum viderant dicent ubi estSelect Job 20:7

8velut somnium avolans non invenietur transiet sicut visio nocturnaSelect Job 20:8

9oculus qui eum viderat non videbit neque ultra intuebitur eum locus suusSelect Job 20:9

10filii eius adterentur egestate et manus illius reddent ei dolorem suumSelect Job 20:10

11ossa eius implebuntur vitiis adulescentiae eius et cum eo in pulverem dormientSelect Job 20:11

12cum enim dulce fuerit in ore eius malum abscondet illud sub lingua suaSelect Job 20:12

13parcet illi et non derelinquet illud et celabit in gutture suoSelect Job 20:13

14panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecusSelect Job 20:14

15divitias quas devoravit evomet et de ventre illius extrahet eas DeusSelect Job 20:15

16caput aspidum suget occidet eum lingua viperaeSelect Job 20:16

17non videat rivulos fluminis torrentes mellis et butyriSelect Job 20:17

18luet quae fecit omnia nec tamen consumetur iuxta multitudinem adinventionum suarum sic et sustinebitSelect Job 20:18

19quoniam confringens nudavit pauperes domum rapuit et non aedificavit eamSelect Job 20:19

20nec est satiatus venter eius et cum habuerit quae cupierat possidere non poteritSelect Job 20:20

21non remansit de cibo eius et propterea nihil permanebit de bonis eiusSelect Job 20:21

22cum satiatus fuerit artabitur aestuabit et omnis dolor inruet in eumSelect Job 20:22

23utinam impleatur venter eius ut emittat in eum iram furoris sui et pluat super illum bellum suumSelect Job 20:23

24fugiet arma ferrea et inruet in arcum aereumSelect Job 20:24

25eductus et egrediens de vagina sua et fulgurans in amaritudine sua vadent et venient super eum horribilesSelect Job 20:25

26omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius devorabit eum ignis qui non succenditur adfligetur relictus in tabernaculo suoSelect Job 20:26

27revelabunt caeli iniquitatem eius et terra consurget adversus eumSelect Job 20:27

28apertum erit germen domus illius detrahetur in die furoris DeiSelect Job 20:28

29haec est pars hominis impii a Deo et hereditas verborum eius a DominoSelect Job 20:29

Next: Job 21Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Job

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.