Skip to content
Church.wiki
Job

Job 21

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1respondens autem Iob dixitSelect Job 21:1

2audite quaeso sermones meos et agetis paenitentiamSelect Job 21:2

3sustinete me ut et ego loquar et post mea si videbitur verba rideteSelect Job 21:3

4numquid contra hominem disputatio mea est ut merito non debeam contristariSelect Job 21:4

5adtendite me et obstupescite et superponite digitum ori vestroSelect Job 21:5

6et ego quando recordatus fuero pertimesco et concutit carnem meam tremorSelect Job 21:6

7quare ergo impii vivunt sublevati sunt confortatique divitiisSelect Job 21:7

8semen eorum permanet coram eis propinquorum turba et nepotum in conspectu eorumSelect Job 21:8

9domus eorum securae sunt et pacatae et non est virga Dei super illosSelect Job 21:9

10bos eorum concepit et non abortit vacca peperit et non est privata fetu suoSelect Job 21:10

11egrediuntur quasi greges parvuli eorum et infantes eorum exultant lusibusSelect Job 21:11

12tenent tympanum et citharam et gaudent ad sonitum organiSelect Job 21:12

13ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descenduntSelect Job 21:13

14qui dixerunt Deo recede a nobis et scientiam viarum tuarum nolumusSelect Job 21:14

15quid est Omnipotens ut serviamus ei et quid nobis prodest si oraverimus illumSelect Job 21:15

16verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua consilium impiorum longe sit a meSelect Job 21:16

17quotiens lucerna impiorum extinguetur et superveniet eis inundatio et dolores dividet furoris suiSelect Job 21:17

18erunt sicut paleae ante faciem venti et sicut favilla quam turbo dispergitSelect Job 21:18

19Deus servabit filiis illius dolorem patris et cum reddiderit tunc scietSelect Job 21:19

20videbunt oculi eius interfectionem suam et de furore Omnipotentis bibetSelect Job 21:20

21quid enim ad eum pertinet de domo sua post se et si numerus mensuum eius dimidieturSelect Job 21:21

22numquid Deum quispiam docebit scientiam qui excelsos iudicatSelect Job 21:22

23iste moritur robustus et sanus dives et felixSelect Job 21:23

24viscera eius plena sunt adipe et medullis ossa illius inriganturSelect Job 21:24

25alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis opibusSelect Job 21:25

26et tamen simul in pulverem dormient et vermes operient eosSelect Job 21:26

27certe novi cogitationes vestras et sententias contra me iniquasSelect Job 21:27

28dicitis enim ubi est domus principis et ubi tabernacula impiorumSelect Job 21:28

29interrogate quemlibet de viatoribus et haec eadem eum intellegere cognoscetisSelect Job 21:29

30quia in diem perditionis servabitur malus et ad diem furoris duciturSelect Job 21:30

31quis arguet coram eo viam eius et quae fecit quis reddet illiSelect Job 21:31

32ipse ad sepulchra ducetur et in congerie mortuorum vigilabitSelect Job 21:32

33dulcis fuit glareis Cocyti et post se omnem hominem trahet et ante se innumerabilesSelect Job 21:33

34quomodo igitur consolamini me frustra cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritatiSelect Job 21:34

Next: Job 22Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Job

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.