Job 30
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1nunc autem derident me iuniores tempore quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis meiSelect Job 30:1
2quorum virtus manuum erat mihi pro nihilo et vita ipsa putabantur indigniSelect Job 30:2
3egestate et fame steriles qui rodebant in solitudine squalentes calamitate et miseriaSelect Job 30:3
4et mandebant herbas et arborum cortices et radix iuniperorum erat cibus eorumSelect Job 30:4
5qui de convallibus ista rapientes cum singula repperissent ad ea cum clamore currebantSelect Job 30:5
6in desertis habitabant torrentium et in cavernis terrae vel super glareamSelect Job 30:6
7qui inter huiuscemodi laetabantur et esse sub sentibus delicias conputabantSelect Job 30:7
8filii stultorum et ignobilium et in terra penitus non parentesSelect Job 30:8
9nunc in eorum canticum versus sum et factus sum eis proverbiumSelect Job 30:9
10abominantur me et longe fugiunt a me et faciem meam conspuere non verenturSelect Job 30:10
11faretram enim suam aperuit et adflixit me et frenum posuit in os meumSelect Job 30:11
12ad dexteram orientis calamitatis meae ilico surrexerunt pedes meos subverterunt et oppresserunt quasi fluctibus semitis suisSelect Job 30:12
13dissipaverunt itinera mea insidiati sunt mihi et praevaluerunt et non fuit qui ferret auxiliumSelect Job 30:13
14quasi rupto muro et aperta ianua inruerunt super me et ad meas miserias devoluti suntSelect Job 30:14
15redactus sum in nihili abstulisti quasi ventus desiderium meum et velut nubes pertransiit salus meaSelect Job 30:15
16nunc autem in memet ipso marcescit anima mea et possident me dies adflictionisSelect Job 30:16
17nocte os meum perforatur doloribus et qui me comedunt non dormiuntSelect Job 30:17
18in multitudine eorum consumitur vestimentum meum et quasi capitio tunicae sic cinxerunt meSelect Job 30:18
19conparatus sum luto et adsimilatus favillae et cineriSelect Job 30:19
20clamo ad te et non exaudis me sto et non respicis meSelect Job 30:20
21mutatus es mihi in crudelem et in duritia manus tuae adversaris mihiSelect Job 30:21
22elevasti me et quasi super ventum ponens elisisti me valideSelect Job 30:22
23scio quia morti tradas me ubi constituta domus est omni viventiSelect Job 30:23
24verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam et si corruerint ipse salvabisSelect Job 30:24
25flebam quondam super eum qui adflictus erat et conpatiebatur anima mea pauperiSelect Job 30:25
26expectabam bona et venerunt mihi mala praestolabar lucem et eruperunt tenebraeSelect Job 30:26
27interiora mea efferbuerunt absque ulla requie praevenerunt me dies adflictionisSelect Job 30:27
28maerens incedebam sine furore consurgens in turba clamaviSelect Job 30:28
29frater fui draconum et socius strutionumSelect Job 30:29
30cutis mea denigrata est super me et ossa mea aruerunt prae caumateSelect Job 30:30
31versa est in luctum cithara mea et organum meum in vocem flentiumSelect Job 30:31
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society