Job 33
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1audi igitur Iob eloquia mea et omnes sermones meos auscultaSelect Job 33:1
2ecce aperui os meum loquatur lingua mea in faucibus meisSelect Job 33:2
3simplici corde meo sermones mei et sententiam labia mea puram loquenturSelect Job 33:3
4spiritus Dei fecit me et spiraculum Omnipotentis vivificavit meSelect Job 33:4
5si potes responde mihi et adversus faciem meam consisteSelect Job 33:5
6ecce et me sicut et te fecit Deus et de eodem luto ego quoque formatus sumSelect Job 33:6
7verumtamen miraculum meum non te terreat et eloquentia mea non sit tibi gravisSelect Job 33:7
8dixisti ergo in auribus meis et vocem verborum audiviSelect Job 33:8
9mundus sum ego absque delicto inmaculatus et non est iniquitas in meSelect Job 33:9
10quia querellas in me repperit ideo arbitratus est me inimicum sibiSelect Job 33:10
11posuit in nervo pedes meos custodivit omnes semitas measSelect Job 33:11
12hoc est ergo in quo non es iustificatus respondebo tibi quia maior sit Deus homineSelect Job 33:12
13adversum eum contendis quod non ad omnia verba responderit tibiSelect Job 33:13
14semel loquitur Deus et secundo id ipsum non repetitSelect Job 33:14
15per somnium in visione nocturna quando inruit sopor super homines et dormiunt in lectuloSelect Job 33:15
16tunc aperit aures virorum et erudiens eos instruit disciplinamSelect Job 33:16
17ut avertat hominem ab his quae facit et liberet eum de superbiaSelect Job 33:17
18eruens animam eius a corruptione et vitam illius ut non transeat in gladiumSelect Job 33:18
19increpat quoque per dolorem in lectulo et omnia ossa eius marcescere facitSelect Job 33:19
20abominabilis ei fit in vita sua panis et animae illius cibus ante desiderabilisSelect Job 33:20
21tabescet caro eius et ossa quae tecta fuerant nudabunturSelect Job 33:21
22adpropinquabit corruptioni anima eius et vita illius mortiferisSelect Job 33:22
23si fuerit pro eo angelus loquens unum de milibus ut adnuntiet hominis aequitatemSelect Job 33:23
24miserebitur eius et dicet libera eum et non descendat in corruptionem inveni in quo ei propitierSelect Job 33:24
25consumpta est caro eius a suppliciis revertatur ad dies adulescentiae suaeSelect Job 33:25
26deprecabitur Deum et placabilis ei erit et videbit faciem eius in iubilo et reddet homini iustitiam suamSelect Job 33:26
27respiciet homines et dicet peccavi et vere deliqui et ut eram dignus non recepiSelect Job 33:27
28liberavit animam suam ne pergeret in interitum sed vivens lucem videretSelect Job 33:28
29ecce haec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulosSelect Job 33:29
30ut revocet animas eorum a corruptione et inluminet luce viventiumSelect Job 33:30
31adtende Iob et audi me et tace dum ego loquarSelect Job 33:31
32si autem habes quod loquaris responde mihi loquere volo enim te apparere iustumSelect Job 33:32
33quod si non habes audi me tace et docebo te sapientiamSelect Job 33:33
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society