Job 36
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1addens quoque Heliu haec locutus estSelect Job 36:1
2sustine me paululum et indicabo tibi adhuc enim habeo quod pro Deo loquarSelect Job 36:2
3repetam scientiam meam a principio et operatorem meum probabo iustumSelect Job 36:3
4vere enim absque mendacio sermones mei et perfecta scientia probabitur tibiSelect Job 36:4
5Deus potentes non abicit cum et ipse sit potensSelect Job 36:5
6sed non salvat impios et iudicium pauperibus tribuitSelect Job 36:6
7non aufert a iusto oculos suos et reges in solio conlocat in perpetuum et illi erigunturSelect Job 36:7
8et si fuerint in catenis et vinciantur funibus paupertatisSelect Job 36:8
9indicabit eis opera eorum et scelera eorum quia violenti fuerintSelect Job 36:9
10revelabit quoque aurem eorum ut corripiat et loquetur ut revertantur ab iniquitateSelect Job 36:10
11si audierint et observaverint conplebunt dies suos in bono et annos suos in gloriaSelect Job 36:11
12si autem non audierint transibunt per gladium et consumentur in stultitiaSelect Job 36:12
13simulatores et callidi provocant iram Dei neque clamabunt cum vincti fuerintSelect Job 36:13
14morietur in tempestate anima eorum et vita eorum inter effeminatosSelect Job 36:14
15eripiet pauperem de angustia sua et revelabit in tribulatione aurem eiusSelect Job 36:15
16igitur salvabit te de ore angusto latissime et non habentis fundamentum subter se requies autem mensae tuae erit plena pinguedineSelect Job 36:16
17causa tua quasi impii iudicata est causam iudiciumque recipiesSelect Job 36:17
18non te ergo superet ira ut aliquem opprimas nec multitudo donorum inclinet teSelect Job 36:18
19depone magnitudinem tuam absque tribulatione et omnes robustos fortitudineSelect Job 36:19
20ne protrahas noctem ut ascendant populi pro eisSelect Job 36:20
21cave ne declines ad iniquitatem hanc enim coepisti sequi post miseriamSelect Job 36:21
22ecce Deus excelsus in fortitudine sua et nullus ei similis in legislatoribusSelect Job 36:22
23quis poterit scrutari vias eius aut quis ei dicere operatus es iniquitatemSelect Job 36:23
24memento quod ignores opus eius de quo cecinerunt viriSelect Job 36:24
25omnes homines vident eum unusquisque intuetur proculSelect Job 36:25
26ecce Deus magnus vincens scientiam nostram numerus annorum eius inaestimabilisSelect Job 36:26
27qui aufert stillas pluviae et effundit imbres ad instar gurgitumSelect Job 36:27
28qui de nubibus fluunt quae praetexunt cuncta desuperSelect Job 36:28
29si voluerit extendere nubes quasi tentorium suumSelect Job 36:29
30et fulgurare lumine suo desuper cardines quoque maris operietSelect Job 36:30
31per haec enim iudicat populos et dat escas multis mortalibusSelect Job 36:31
32in manibus abscondit lucem et praecipit ei ut rursus adveniatSelect Job 36:32
33adnuntiat de ea amico suo quod possessio eius sit et ad eam possit ascendereSelect Job 36:33
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society