Job 42
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1respondens autem Iob Domino dixitSelect Job 42:1
2scio quia omnia potes et nulla te latet cogitatioSelect Job 42:2
3quis est iste qui celat consilium absque scientia ideo insipienter locutus sum et quae ultra modum excederent scientiam meamSelect Job 42:3
4audi et ego loquar interrogabo et ostende mihiSelect Job 42:4
5auditu auris audivi te nunc autem oculus meus videt teSelect Job 42:5
6idcirco ipse me reprehendo et ago paenitentiam in favilla et cinereSelect Job 42:6
7postquam autem locutus est Dominus verba haec ad Iob dixit ad Eliphaz Themaniten iratus est furor meus in te et in duos amicos tuos quoniam non estis locuti coram me rectum sicut servus meus IobSelect Job 42:7
8sumite igitur vobis septem tauros et septem arietes et ite ad servum meum Iob et offerte holocaustum pro vobis Iob autem servus meus orabit pro vobis faciem eius suscipiam ut non vobis inputetur stultitia neque enim locuti estis ad me recta sicut servus meus IobSelect Job 42:8
9abierunt ergo Eliphaz Themanites et Baldad Suites et Sophar Naamathites et fecerunt sicut locutus fuerat ad eos Dominus et suscepit Dominus faciem IobSelect Job 42:9
10Dominus quoque conversus est ad paenitentiam Iob cum oraret ille pro amicis suis et addidit Dominus omnia quaecumque fuerant Iob dupliciaSelect Job 42:10
11venerunt autem ad eum omnes fratres sui et universae sorores suae et cuncti qui noverant eum prius et comederunt cum eo panem in domo eius et moverunt super eum caput et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum et dederunt ei unusquisque ovem unam et inaurem auream unamSelect Job 42:11
12Dominus autem benedixit novissimis Iob magis quam principio eius et facta sunt ei quattuordecim milia ovium et sex milia camelorum et mille iuga boum et mille asinaeSelect Job 42:12
13et fuerunt ei septem filii et filiae tresSelect Job 42:13
14et vocavit nomen unius Diem et nomen secundae Cassia et nomen tertiae Cornu stibiiSelect Job 42:14
15non sunt autem inventae mulieres speciosae sicut filiae Iob in universa terra deditque eis pater suus hereditatem inter fratres earumSelect Job 42:15
16vixit autem Iob post haec centum quadraginta annis et vidit filios suos et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem et mortuus est senex et plenus dierum EXPLICIT LIBER JOBSelect Job 42:16
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society