Isaiah 15
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1onus Moab quia nocte vastata est Ar Moab conticuit quia nocte vastatus est murus Moab conticuitSelect Isaiah 15:1
2ascendit domus et Dibon ad excelsa in planctum super Nabo et super Medaba Moab ululabit in cunctis capitibus eius calvitium omnis barba radeturSelect Isaiah 15:2
3in triviis eius accincti sunt sacco super tecta eius et in plateis eius omnis ululat descendit in fletumSelect Isaiah 15:3
4clamavit Esebon et Eleale usque Iasa audita est vox eorum super hoc expediti Moab ululabunt anima eius ululabit sibiSelect Isaiah 15:4
5cor meum ad Moab clamabit vectes eius usque ad Segor vitulam conternantem per ascensum enim Luith flens ascendet et in via Oronaim clamorem contritionis levabuntSelect Isaiah 15:5
6aquae enim Nemrim desertae erunt quia aruit herba defecit germen viror omnis interiitSelect Isaiah 15:6
7secundum magnitudinem operis et visitatio eorum ad torrentem salicum ducent eosSelect Isaiah 15:7
8quoniam circumiit clamor terminum Moab usque ad Gallim ululatus eius et usque ad puteum Helim clamor eiusSelect Isaiah 15:8
9quia aquae Dibon repletae sunt sanguine ponam enim super Dibon additamenta his qui fugerint de Moab leonem et reliquiis terraeSelect Isaiah 15:9
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society