Proverbs 13
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1filius sapiens doctrina patris qui autem inlusor est non audit cum arguiturSelect Proverbs 13:1
2de fructu oris homo saturabitur bonis anima autem praevaricatorum iniquaSelect Proverbs 13:2
3qui custodit os suum custodit animam suam qui autem inconsideratus est ad loquendum sentiet malaSelect Proverbs 13:3
4vult et non vult piger anima autem operantium inpinguabiturSelect Proverbs 13:4
5verbum mendax iustus detestabitur impius confundit et confundeturSelect Proverbs 13:5
6iustitia custodit innocentis viam impietas vero peccato subplantatSelect Proverbs 13:6
7est quasi dives cum nihil habeat et est quasi pauper cum in multis divitiis sitSelect Proverbs 13:7
8redemptio animae viri divitiae suae qui autem pauper est increpationem non sustinetSelect Proverbs 13:8
9lux iustorum laetificat lucerna autem impiorum extingueturSelect Proverbs 13:9
10inter superbos semper iurgia sunt qui autem agunt cuncta consilio reguntur sapientiaSelect Proverbs 13:10
11substantia festinata minuetur quae autem paulatim colligitur manu multiplicabiturSelect Proverbs 13:11
12spes quae differtur adfligit animam lignum vitae desiderium veniensSelect Proverbs 13:12
13qui detrahit alicui rei ipse se in futurum obligat qui autem timet praeceptum in pace versabiturSelect Proverbs 13:13
14lex sapientis fons vitae ut declinet a ruina mortisSelect Proverbs 13:14
15doctrina bona dabit gratiam in itinere contemptorum voragoSelect Proverbs 13:15
16astutus omnia agit cum consilio qui autem fatuus est aperit stultitiamSelect Proverbs 13:16
17nuntius impii cadet in malum legatus fidelis sanitasSelect Proverbs 13:17
18egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam qui autem adquiescit arguenti glorificabiturSelect Proverbs 13:18
19desiderium si conpleatur delectat animam detestantur stulti eos qui fugiunt malaSelect Proverbs 13:19
20qui cum sapientibus graditur sapiens erit amicus stultorum efficietur similisSelect Proverbs 13:20
21peccatores persequetur malum et iustis retribuentur bonaSelect Proverbs 13:21
22bonus relinquet heredes filios et nepotes et custoditur iusto substantia peccatorisSelect Proverbs 13:22
23multi cibi in novalibus patrum et alii congregantur absque iudicioSelect Proverbs 13:23
24qui parcit virgae suae odit filium suum qui autem diligit illum instanter eruditSelect Proverbs 13:24
25iustus comedit et replet animam suam venter autem impiorum insaturabilisSelect Proverbs 13:25
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society