Skip to content
Church.wiki
Proverbs

Proverbs 14

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1sapiens mulier aedificavit domum suam insipiens instructam quoque destruet manibusSelect Proverbs 14:1

2ambulans recto itinere et timens Deum despicitur ab eo qui infami graditur viaSelect Proverbs 14:2

3in ore stulti virga superbiae labia sapientium custodiunt eosSelect Proverbs 14:3

4ubi non sunt boves praesepe vacuum est ubi autem plurimae segetes ibi manifesta fortitudo bovisSelect Proverbs 14:4

5testis fidelis non mentietur profert mendacium testis dolosusSelect Proverbs 14:5

6quaerit derisor sapientiam et non inveniet doctrina prudentium facilisSelect Proverbs 14:6

7vade contra virum stultum et nescito labia prudentiaeSelect Proverbs 14:7

8sapientia callidi est intellegere viam suam et inprudentia stultorum erransSelect Proverbs 14:8

9stultis inludet peccatum inter iustos morabitur gratiaSelect Proverbs 14:9

10cor quod novit amaritudinem animae suae in gaudio eius non miscebitur extraneusSelect Proverbs 14:10

11domus impiorum delebitur tabernacula iustorum germinabuntSelect Proverbs 14:11

12est via quae videtur homini iusta novissima autem eius deducunt ad mortemSelect Proverbs 14:12

13risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupatSelect Proverbs 14:13

14viis suis replebitur stultus et super eum erit vir bonusSelect Proverbs 14:14

15innocens credit omni verbo astutus considerat gressus suosSelect Proverbs 14:15

16sapiens timet et declinat malum stultus transilit et confiditSelect Proverbs 14:16

17inpatiens operabitur stultitiam et vir versutus odiosus estSelect Proverbs 14:17

18possidebunt parvuli stultitiam et astuti expectabunt scientiamSelect Proverbs 14:18

19iacebunt mali ante bonos et impii ante portas iustorumSelect Proverbs 14:19

20etiam proximo suo pauper odiosus erit amici vero divitum multiSelect Proverbs 14:20

21qui despicit proximum suum peccat qui autem miseretur pauperi beatus eritSelect Proverbs 14:21

22errant qui operantur malum misericordia et veritas praeparant bonaSelect Proverbs 14:22

23in omni opere erit abundantia ubi autem verba sunt plurima frequenter egestasSelect Proverbs 14:23

24corona sapientium divitiae eorum fatuitas stultorum inprudentiaSelect Proverbs 14:24

25liberat animas testis fidelis et profert mendacia versipellisSelect Proverbs 14:25

26in timore Domini fiducia fortitudinis et filiis eius erit spesSelect Proverbs 14:26

27timor Domini fons vitae ut declinet a ruina mortisSelect Proverbs 14:27

28in multitudine populi dignitas regis et in paucitate plebis ignominia principisSelect Proverbs 14:28

29qui patiens est multa gubernatur prudentia qui autem inpatiens exaltat stultitiam suamSelect Proverbs 14:29

30vita carnium sanitas cordis putredo ossuum invidiaSelect Proverbs 14:30

31qui calumniatur egentem exprobrat factori eius honorat autem eum qui miseretur pauperisSelect Proverbs 14:31

32in malitia sua expelletur impius sperat autem iustus in morte suaSelect Proverbs 14:32

33in corde prudentis requiescit sapientia et indoctos quoque erudietSelect Proverbs 14:33

34iustitia elevat gentem miseros facit populos peccatumSelect Proverbs 14:34

35acceptus est regi minister intellegens iracundiam eius inutilis sustinebitSelect Proverbs 14:35

Next: Proverbs 15Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Proverbs

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.