Skip to content
Church.wiki
Proverbs

Proverbs 19

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam torquens labia insipiensSelect Proverbs 19:1

2ubi non est scientia animae non est bonum et qui festinus est pedibus offenditSelect Proverbs 19:2

3stultitia hominis subplantat gressus eius et contra Deum fervet animo suoSelect Proverbs 19:3

4divitiae addunt amicos plurimos a paupere autem et hii quos habuit separanturSelect Proverbs 19:4

5testis falsus non erit inpunitus et qui mendacia loquitur non effugietSelect Proverbs 19:5

6multi colunt personam potentis et amici sunt dona tribuentiSelect Proverbs 19:6

7fratres hominis pauperis oderunt eum insuper et amici procul recesserunt ab eo qui tantum verba sectatur nihil habebitSelect Proverbs 19:7

8qui autem possessor est mentis diligit animam suam et custos prudentiae inveniet bonaSelect Proverbs 19:8

9testis falsus non erit inpunitus et qui loquitur mendacia peribitSelect Proverbs 19:9

10non decent stultum deliciae nec servum dominari principibusSelect Proverbs 19:10

11doctrina viri per patientiam noscitur et gloria eius est iniqua praetergrediSelect Proverbs 19:11

12sicut fremitus leonis ita et regis ira et sicut ros super herbam ita hilaritas eiusSelect Proverbs 19:12

13dolor patris filius stultus et tecta iugiter perstillantia litigiosa mulierSelect Proverbs 19:13

14domus et divitiae dantur a patribus a Domino autem proprie uxor prudensSelect Proverbs 19:14

15pigredo inmittit soporem et anima dissoluta esurietSelect Proverbs 19:15

16qui custodit mandatum custodit animam suam qui autem neglegit vias suas mortificabiturSelect Proverbs 19:16

17feneratur Domino qui miseretur pauperis et vicissitudinem suam reddet eiSelect Proverbs 19:17

18erudi filium tuum ne desperes ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuamSelect Proverbs 19:18

19qui inpatiens est sustinebit damnum et cum rapuerit aliud adponetSelect Proverbs 19:19

20audi consilium et suscipe disciplinam ut sis sapiens in novissimis tuisSelect Proverbs 19:20

21multae cogitationes in corde viri voluntas autem Domini permanebitSelect Proverbs 19:21

22homo indigens misericors est et melior pauper quam vir mendaxSelect Proverbs 19:22

23timor Domini ad vitam et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessimiSelect Proverbs 19:23

24abscondit piger manum suam sub ascella nec ad os suum adplicat eamSelect Proverbs 19:24

25pestilente flagellato stultus sapientior erit sin autem corripueris sapientem intelleget disciplinamSelect Proverbs 19:25

26qui adfligit patrem et fugat matrem ignominiosus est et infelixSelect Proverbs 19:26

27non cesses fili audire doctrinam nec ignores sermones scientiaeSelect Proverbs 19:27

28testis iniquus deridet iudicium et os impiorum devorat iniquitatemSelect Proverbs 19:28

29parata sunt derisoribus iudicia et mallei percutientes stultorum corporibusSelect Proverbs 19:29

Next: Proverbs 20Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Proverbs

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.