Proverbs 20
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1luxuriosa res vinum et tumultuosa ebrietas quicumque his delectatur non erit sapiensSelect Proverbs 20:1
2sicut rugitus leonis ita terror regis qui provocat eum peccat in animam suamSelect Proverbs 20:2
3honor est homini qui separat se a contentionibus omnes autem stulti miscentur contumeliisSelect Proverbs 20:3
4propter frigus piger arare noluit mendicabit ergo aestate et non dabitur eiSelect Proverbs 20:4
5sicut aqua profunda sic consilium in corde viri sed homo sapiens exhauriet illudSelect Proverbs 20:5
6multi homines misericordes vocantur virum autem fidelem quis invenietSelect Proverbs 20:6
7iustus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquetSelect Proverbs 20:7
8rex qui sedet in solio iudicii dissipat omne malum intuitu suoSelect Proverbs 20:8
9quis potest dicere mundum est cor meum purus sum a peccatoSelect Proverbs 20:9
10pondus et pondus mensura et mensura utrumque abominabile est apud DeumSelect Proverbs 20:10
11ex studiis suis intellegitur puer si munda et si recta sint opera eiusSelect Proverbs 20:11
12aurem audientem et oculum videntem Dominus fecit utrumqueSelect Proverbs 20:12
13noli diligere somnum ne te egestas opprimat aperi oculos tuos et saturare panibusSelect Proverbs 20:13
14malum est malum est dicit omnis emptor et cum recesserit tunc gloriabiturSelect Proverbs 20:14
15est aurum et multitudo gemmarum vas autem pretiosum labia scientiaeSelect Proverbs 20:15
16tolle vestimentum eius qui fideiussor extitit alieni et pro extraneis aufer pignus ab eoSelect Proverbs 20:16
17suavis est homini panis mendacii et postea implebitur os eius calculoSelect Proverbs 20:17
18cogitationes consiliis roborantur et gubernaculis tractanda sunt bellaSelect Proverbs 20:18
19ei qui revelat mysteria et ambulat fraudulenter et dilatat labia sua ne commiscearisSelect Proverbs 20:19
20qui maledicit patri suo et matri extinguetur lucerna eius in mediis tenebrisSelect Proverbs 20:20
21hereditas ad quam festinatur in principio in novissimo benedictione carebitSelect Proverbs 20:21
22ne dicas reddam malum expecta Dominum et liberabit teSelect Proverbs 20:22
23abominatio est apud Deum pondus et pondus statera dolosa non est bonaSelect Proverbs 20:23
24a Domino diriguntur gressus viri quis autem hominum intellegere potest viam suamSelect Proverbs 20:24
25ruina est hominis devorare sanctos et post vota tractareSelect Proverbs 20:25
26dissipat impios rex sapiens et curvat super eos fornicemSelect Proverbs 20:26
27lucerna Domini spiraculum hominis quae investigat omnia secreta ventrisSelect Proverbs 20:27
28misericordia et veritas custodiunt regem et roboratur clementia thronus eiusSelect Proverbs 20:28
29exultatio iuvenum fortitudo eorum et dignitas senum canitiesSelect Proverbs 20:29
30livor vulneris absterget mala et plagae in secretioribus ventrisSelect Proverbs 20:30
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society