Skip to content
Church.wiki
Proverbs

Proverbs 23

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1quando sederis ut comedas cum principe diligenter adtende quae posita sunt ante faciem tuamSelect Proverbs 23:1

2et statue cultrum in gutture tuo si tamen habes in potestate animam tuamSelect Proverbs 23:2

3ne desideres de cibis eius in quo est panis mendaciiSelect Proverbs 23:3

4noli laborare ut diteris sed prudentiae tuae pone modumSelect Proverbs 23:4

5ne erigas oculos tuos ad opes quas habere non potes quia facient sibi pinnas quasi aquilae et avolabunt in caelumSelect Proverbs 23:5

6ne comedas cum homine invido et ne desideres cibos eiusSelect Proverbs 23:6

7quoniam in similitudinem arioli et coniectoris aestimat quod ignorat comede et bibe dicet tibi et mens eius non est tecumSelect Proverbs 23:7

8cibos quos comederas evomes et perdes pulchros sermones tuosSelect Proverbs 23:8

9in auribus insipientium ne loquaris quia despicient doctrinam eloquii tuiSelect Proverbs 23:9

10ne adtingas terminos parvulorum et agrum pupillorum ne introeasSelect Proverbs 23:10

11propinquus enim eorum Fortis est et ipse iudicabit contra te causam illorumSelect Proverbs 23:11

12ingrediatur ad doctrinam cor tuum et aures tuae ad verba scientiaeSelect Proverbs 23:12

13noli subtrahere a puero disciplinam si enim percusseris eum virga non morieturSelect Proverbs 23:13

14tu virga percuties eum et animam eius de inferno liberabisSelect Proverbs 23:14

15fili mi si sapiens fuerit animus tuus gaudebit tecum cor meumSelect Proverbs 23:15

16et exultabunt renes mei cum locuta fuerint rectum labia tuaSelect Proverbs 23:16

17non aemuletur cor tuum peccatores sed in timore Domini esto tota dieSelect Proverbs 23:17

18quia habebis spem in novissimo et praestolatio tua non aufereturSelect Proverbs 23:18

19audi fili mi et esto sapiens et dirige in via animum tuumSelect Proverbs 23:19

20noli esse in conviviis potatorum nec in comesationibus eorum qui carnes ad vescendum conferuntSelect Proverbs 23:20

21quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur et vestietur pannis dormitatioSelect Proverbs 23:21

22audi patrem tuum qui genuit te et ne contemnas cum senuerit mater tuaSelect Proverbs 23:22

23veritatem eme et noli vendere sapientiam et doctrinam et intellegentiamSelect Proverbs 23:23

24exultat gaudio pater iusti qui sapientem genuit laetabitur in eoSelect Proverbs 23:24

25gaudeat pater tuus et mater tua et exultet quae genuit teSelect Proverbs 23:25

26praebe fili mi cor tuum mihi et oculi tui vias meas custodiantSelect Proverbs 23:26

27fovea enim profunda est meretrix et puteus angustus alienaSelect Proverbs 23:27

28insidiatur in via quasi latro et quos incautos viderit interficitSelect Proverbs 23:28

29cui vae cuius patri vae cui rixae cui foveae cui sine causa vulnera cui suffusio oculorumSelect Proverbs 23:29

30nonne his qui morantur in vino et student calicibus epotandisSelect Proverbs 23:30

31ne intuearis vinum quando flavescit cum splenduerit in vitro color eius ingreditur blandeSelect Proverbs 23:31

32sed in novissimo mordebit ut coluber et sicut regulus venena diffundetSelect Proverbs 23:32

33oculi tui videbunt extraneas et cor tuum loquetur perversaSelect Proverbs 23:33

34et eris sicut dormiens in medio mari et quasi sopitus gubernator amisso clavoSelect Proverbs 23:34

35et dices verberaverunt me sed non dolui traxerunt me et ego non sensi quando evigilabo et rursum vina repperiamSelect Proverbs 23:35

Next: Proverbs 24Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Proverbs

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.