Proverbs 24
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1ne aemuleris viros malos nec desideres esse cum eisSelect Proverbs 24:1
2quia rapinas meditatur mens eorum et fraudes labia eorum loquunturSelect Proverbs 24:2
3sapientia aedificabitur domus et prudentia roborabiturSelect Proverbs 24:3
4in doctrina replebuntur cellaria universa substantia pretiosa et pulcherrimaSelect Proverbs 24:4
5vir sapiens et fortis est et vir doctus robustus et validusSelect Proverbs 24:5
6quia cum dispositione initur bellum et erit salus ubi multa consilia suntSelect Proverbs 24:6
7excelsa stulto sapientia in porta non aperiet os suumSelect Proverbs 24:7
8qui cogitat malefacere stultus vocabiturSelect Proverbs 24:8
9cogitatio stulti peccatum est et abominatio hominum detractorSelect Proverbs 24:9
10si desperaveris lassus in die angustiae inminuetur fortitudo tuaSelect Proverbs 24:10
11erue eos qui ducuntur ad mortem et qui trahuntur ad interitum liberare ne cessesSelect Proverbs 24:11
12si dixeris vires non suppetunt qui inspector est cordis ipse intellegit et servatorem animae tuae nihil fallit reddetque homini iuxta opera suaSelect Proverbs 24:12
13comede fili mi mel quia bonum est et favum dulcissimum gutturi tuoSelect Proverbs 24:13
14sic et doctrina sapientiae animae tuae quam cum inveneris habebis in novissimis et spes tua non peribitSelect Proverbs 24:14
15ne insidieris et quaeras impietatem in domo iusti neque vastes requiem eiusSelect Proverbs 24:15
16septies enim cadet iustus et resurget impii autem corruent in malumSelect Proverbs 24:16
17cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas et in ruina eius ne exultet cor tuumSelect Proverbs 24:17
18ne forte videat Dominus et displiceat ei et auferat ab eo iram suamSelect Proverbs 24:18
19ne contendas cum pessimis nec aemuleris impiosSelect Proverbs 24:19
20quoniam non habent futurorum spem mali et lucerna impiorum extingueturSelect Proverbs 24:20
21time Dominum fili mi et regem et cum detractoribus non commiscearisSelect Proverbs 24:21
22quoniam repente consurget perditio eorum et ruinam utriusque quis novitSelect Proverbs 24:22
23haec quoque sapientibus Cognoscere personam in iudicio non est bonumSelect Proverbs 24:23
24qui dicit impio iustus es maledicent ei populi et detestabuntur eum tribusSelect Proverbs 24:24
25qui arguunt laudabuntur et super ipsos veniet benedictioSelect Proverbs 24:25
26labia deosculabitur qui recta verba respondetSelect Proverbs 24:26
27praepara foris opus tuum et diligenter exerce agrum tuum ut postea aedifices domum tuamSelect Proverbs 24:27
28ne sis testis frustra contra proximum tuum nec lactes quemquam labiis tuisSelect Proverbs 24:28
29ne dicas quomodo fecit mihi sic faciam ei reddam unicuique secundum opus suumSelect Proverbs 24:29
30per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri stultiSelect Proverbs 24:30
31et ecce totum repleverant urticae operuerant superficiem eius spinae et maceria lapidum destructa eratSelect Proverbs 24:31
32quod cum vidissem posui in corde meo et exemplo didici disciplinamSelect Proverbs 24:32
33parum inquam dormies modicum dormitabis pauxillum manus conseres ut quiescasSelect Proverbs 24:33
34et veniet quasi cursor egestas tua et mendicitas quasi vir armatusSelect Proverbs 24:34
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society