Skip to content
Church.wiki
Proverbs

Proverbs 5

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1fili mi adtende sapientiam meam et prudentiae meae inclina aurem tuamSelect Proverbs 5:1

2ut custodias cogitationes et disciplinam labia tua conserventSelect Proverbs 5:2

3favus enim stillans labia meretricis et nitidius oleo guttur eiusSelect Proverbs 5:3

4novissima autem illius amara quasi absinthium et acuta quasi gladius bicepsSelect Proverbs 5:4

5pedes eius descendunt in mortem et ad inferos gressus illius penetrantSelect Proverbs 5:5

6per semitam vitae non ambulat vagi sunt gressus eius et investigabilesSelect Proverbs 5:6

7nunc ergo fili audi me et ne recedas a verbis oris meiSelect Proverbs 5:7

8longe fac ab ea viam tuam et ne adpropinques foribus domus eiusSelect Proverbs 5:8

9ne des alienis honorem tuum et annos tuos crudeliSelect Proverbs 5:9

10ne forte impleantur extranei viribus tuis et labores tui sint in domo alienaSelect Proverbs 5:10

11et gemas in novissimis quando consumpseris carnes et corpus tuum et dicasSelect Proverbs 5:11

12cur detestatus sum disciplinam et increpationibus non adquievit cor meumSelect Proverbs 5:12

13nec audivi vocem docentium me et magistris non inclinavi aurem meamSelect Proverbs 5:13

14paene fui in omni malo in medio ecclesiae et synagogaeSelect Proverbs 5:14

15bibe aquam de cisterna tua et fluenta putei tuiSelect Proverbs 5:15

16deriventur fontes tui foras et in plateis aquas tuas divideSelect Proverbs 5:16

17habeto eas solus nec sint alieni participes tuiSelect Proverbs 5:17

18sit vena tua benedicta et laetare cum muliere adulescentiae tuaeSelect Proverbs 5:18

19cerva carissima et gratissimus hinulus ubera eius inebrient te omni tempore in amore illius delectare iugiterSelect Proverbs 5:19

20quare seduceris fili mi ab aliena et foveris sinu alteriusSelect Proverbs 5:20

21respicit Dominus vias hominis et omnes gressus illius consideratSelect Proverbs 5:21

22iniquitates suae capiunt impium et funibus peccatorum suorum constringiturSelect Proverbs 5:22

23ipse morietur quia non habuit disciplinam et multitudine stultitiae suae decipieturSelect Proverbs 5:23

Next: Proverbs 6Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Proverbs

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.