Proverbs 6
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1fili mi si spoponderis pro amico tuo defixisti apud extraneum manum tuamSelect Proverbs 6:1
2inlaqueatus es verbis oris tui et captus propriis sermonibusSelect Proverbs 6:2
3fac ergo quod dico fili mi et temet ipsum libera quia incidisti in manu proximi tui discurre festina suscita amicum tuumSelect Proverbs 6:3
4ne dederis somnum oculis tuis nec dormitent palpebrae tuaeSelect Proverbs 6:4
5eruere quasi dammula de manu et quasi avis de insidiis aucupisSelect Proverbs 6:5
6vade ad formicam o piger et considera vias eius et disce sapientiamSelect Proverbs 6:6
7quae cum non habeat ducem nec praeceptorem nec principemSelect Proverbs 6:7
8parat aestate cibum sibi et congregat in messe quod comedatSelect Proverbs 6:8
9usquequo piger dormis quando consurges ex somno tuoSelect Proverbs 6:9
10paululum dormies paululum dormitabis paululum conseres manus ut dormiasSelect Proverbs 6:10
11et veniet tibi quasi viator egestas et pauperies quasi vir armatusSelect Proverbs 6:11
12homo apostata vir inutilis graditur ore perversoSelect Proverbs 6:12
13annuit oculis terit pede digito loquiturSelect Proverbs 6:13
14pravo corde machinatur malum et in omni tempore iurgia seminatSelect Proverbs 6:14
15huic extemplo veniet perditio sua et subito conteretur nec habebit ultra medicinamSelect Proverbs 6:15
16sex sunt quae odit Dominus et septimum detestatur anima eiusSelect Proverbs 6:16
17oculos sublimes linguam mendacem manus effundentes innoxium sanguinemSelect Proverbs 6:17
18cor machinans cogitationes pessimas pedes veloces ad currendum in malumSelect Proverbs 6:18
19proferentem mendacia testem fallacem et eum qui seminat inter fratres discordiasSelect Proverbs 6:19
20conserva fili mi praecepta patris tui et ne dimittas legem matris tuaeSelect Proverbs 6:20
21liga ea in corde tuo iugiter et circumda gutturi tuoSelect Proverbs 6:21
22cum ambulaveris gradiantur tecum cum dormieris custodiant te et evigilans loquere cum eisSelect Proverbs 6:22
23quia mandatum lucerna est et lex lux et via vitae increpatio disciplinaeSelect Proverbs 6:23
24ut custodiant te a muliere mala et a blanda lingua extraneaeSelect Proverbs 6:24
25non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum nec capiaris nutibus illiusSelect Proverbs 6:25
26pretium enim scorti vix unius est panis mulier autem viri pretiosam animam capitSelect Proverbs 6:26
27numquid abscondere potest homo ignem in sinu suo ut vestimenta illius non ardeantSelect Proverbs 6:27
28aut ambulare super prunas et non conburentur plantae eiusSelect Proverbs 6:28
29sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui non erit mundus cum tetigerit eamSelect Proverbs 6:29
30non grandis est culpae cum quis furatus fuerit furatur enim ut esurientem impleat animamSelect Proverbs 6:30
31deprehensus quoque reddet septuplum et omnem substantiam domus suae tradetSelect Proverbs 6:31
32qui autem adulter est propter cordis inopiam perdet animam suamSelect Proverbs 6:32
33turpitudinem et ignominiam congregat sibi et obprobrium illius non delebiturSelect Proverbs 6:33
34quia zelus et furor viri non parcet in die vindictaeSelect Proverbs 6:34
35nec adquiescet cuiusquam precibus nec suscipiet pro redemptione dona plurimaSelect Proverbs 6:35
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society