Proverbs 9
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1sapientia aedificavit sibi domum excidit columnas septemSelect Proverbs 9:1
2immolavit victimas suas miscuit vinum et proposuit mensam suamSelect Proverbs 9:2
3misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad moenia civitatisSelect Proverbs 9:3
4si quis est parvulus veniat ad me et insipientibus locuta estSelect Proverbs 9:4
5venite comedite panem meum et bibite vinum quod miscui vobisSelect Proverbs 9:5
6relinquite infantiam et vivite et ambulate per vias prudentiaeSelect Proverbs 9:6
7qui erudit derisorem ipse sibi facit iniuriam et qui arguit impium generat maculam sibiSelect Proverbs 9:7
8noli arguere derisorem ne oderit te argue sapientem et diliget teSelect Proverbs 9:8
9da sapienti et addetur ei sapientia doce iustum et festinabit accipereSelect Proverbs 9:9
10principium sapientiae timor Domini et scientia sanctorum prudentiaSelect Proverbs 9:10
11per me enim multiplicabuntur dies tui et addentur tibi anni vitaeSelect Proverbs 9:11
12si sapiens fueris tibimet ipsi eris si inlusor solus portabis malumSelect Proverbs 9:12
13mulier stulta et clamosa plenaque inlecebris et nihil omnino sciensSelect Proverbs 9:13
14sedit in foribus domus suae super sellam in excelso urbis locoSelect Proverbs 9:14
15ut vocaret transeuntes viam et pergentes itinere suoSelect Proverbs 9:15
16quis est parvulus declinet ad me et vecordi locuta estSelect Proverbs 9:16
17aquae furtivae dulciores sunt et panis absconditus suaviorSelect Proverbs 9:17
18et ignoravit quod gigantes ibi sint et in profundis inferni convivae eiusSelect Proverbs 9:18
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society