Genesis 1
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1In principio creavit Deus caelum et terramSelect Genesis 1:1
2terra autem erat inanis et vacua et tenebrae super faciem abyssi et spiritus Dei ferebatur super aquasSelect Genesis 1:2
3dixitque Deus fiat lux et facta est luxSelect Genesis 1:3
4et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit lucem ac tenebrasSelect Genesis 1:4
5appellavitque lucem diem et tenebras noctem factumque est vespere et mane dies unusSelect Genesis 1:5
6dixit quoque Deus fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquisSelect Genesis 1:6
7et fecit Deus firmamentum divisitque aquas quae erant sub firmamento ab his quae erant super firmamentum et factum est itaSelect Genesis 1:7
8vocavitque Deus firmamentum caelum et factum est vespere et mane dies secundusSelect Genesis 1:8
9dixit vero Deus congregentur aquae quae sub caelo sunt in locum unum et appareat arida factumque est itaSelect Genesis 1:9
10et vocavit Deus aridam terram congregationesque aquarum appellavit maria et vidit Deus quod esset bonumSelect Genesis 1:10
11et ait germinet terra herbam virentem et facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum cuius semen in semet ipso sit super terram et factum est itaSelect Genesis 1:11
12et protulit terra herbam virentem et adferentem semen iuxta genus suum lignumque faciens fructum et habens unumquodque sementem secundum speciem suam et vidit Deus quod esset bonumSelect Genesis 1:12
13factumque est vespere et mane dies tertiusSelect Genesis 1:13
14dixit autem Deus fiant luminaria in firmamento caeli ut dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annosSelect Genesis 1:14
15ut luceant in firmamento caeli et inluminent terram et factum est itaSelect Genesis 1:15
16fecitque Deus duo magna luminaria luminare maius ut praeesset diei et luminare minus ut praeesset nocti et stellasSelect Genesis 1:16
17et posuit eas in firmamento caeli ut lucerent super terramSelect Genesis 1:17
18et praeessent diei ac nocti et dividerent lucem ac tenebras et vidit Deus quod esset bonumSelect Genesis 1:18
19et factum est vespere et mane dies quartusSelect Genesis 1:19
20dixit etiam Deus producant aquae reptile animae viventis et volatile super terram sub firmamento caeliSelect Genesis 1:20
21creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem quam produxerant aquae in species suas et omne volatile secundum genus suum et vidit Deus quod esset bonumSelect Genesis 1:21
22benedixitque eis dicens crescite et multiplicamini et replete aquas maris avesque multiplicentur super terramSelect Genesis 1:22
23et factum est vespere et mane dies quintusSelect Genesis 1:23
24dixit quoque Deus producat terra animam viventem in genere suo iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas factumque est itaSelect Genesis 1:24
25et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas et iumenta et omne reptile terrae in genere suo et vidit Deus quod esset bonumSelect Genesis 1:25
26et ait faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram et praesit piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili quod movetur in terraSelect Genesis 1:26
27et creavit Deus hominem ad imaginem suam ad imaginem Dei creavit illum masculum et feminam creavit eosSelect Genesis 1:27
28benedixitque illis Deus et ait crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus quae moventur super terramSelect Genesis 1:28
29dixitque Deus ecce dedi vobis omnem herbam adferentem semen super terram et universa ligna quae habent in semet ipsis sementem generis sui ut sint vobis in escamSelect Genesis 1:29
30et cunctis animantibus terrae omnique volucri caeli et universis quae moventur in terra et in quibus est anima vivens ut habeant ad vescendum et factum est itaSelect Genesis 1:30
31viditque Deus cuncta quae fecit et erant valde bona et factum est vespere et mane dies sextusSelect Genesis 1:31
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society