Genesis 10
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1hae generationes filiorum Noe Sem Ham Iafeth natique sunt eis filii post diluviumSelect Genesis 10:1
2filii Iafeth Gomer Magog et Madai Iavan et Thubal et Mosoch et ThirasSelect Genesis 10:2
3porro filii Gomer Aschenez et Rifath et ThogormaSelect Genesis 10:3
4filii autem Iavan Elisa et Tharsis Cetthim et DodanimSelect Genesis 10:4
5ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus suis unusquisque secundum linguam et familias in nationibus suisSelect Genesis 10:5
6filii autem Ham Chus et Mesraim et Fut et ChanaanSelect Genesis 10:6
7filii Chus Saba et Hevila et Sabatha et Regma et Sabathaca filii Regma Saba et DadanSelect Genesis 10:7
8porro Chus genuit Nemrod ipse coepit esse potens in terraSelect Genesis 10:8
9et erat robustus venator coram Domino ab hoc exivit proverbium quasi Nemrod robustus venator coram DominoSelect Genesis 10:9
10fuit autem principium regni eius Babylon et Arach et Archad et Chalanne in terra SennaarSelect Genesis 10:10
11de terra illa egressus est Assur et aedificavit Nineven et plateas civitatis et ChaleSelect Genesis 10:11
12Resen quoque inter Nineven et Chale haec est civitas magnaSelect Genesis 10:12
13at vero Mesraim genuit Ludim et Anamim et Laabim NepthuimSelect Genesis 10:13
14et Phetrusim et Cesluim de quibus egressi sunt Philisthim et CapthurimSelect Genesis 10:14
15Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum EttheumSelect Genesis 10:15
16et Iebuseum et Amorreum GergeseumSelect Genesis 10:16
17Eveum et Araceum SineumSelect Genesis 10:17
18et Aradium Samariten et Amatheum et post haec disseminati sunt populi ChananeorumSelect Genesis 10:18
19factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam donec ingrediaris Sodomam et Gomorram et Adama et Seboim usque LesaSelect Genesis 10:19
20hii filii Ham in cognationibus et linguis et generationibus terrisque et gentibus suisSelect Genesis 10:20
21de Sem quoque nati sunt patre omnium filiorum Eber fratre Iafeth maioreSelect Genesis 10:21
22filii Sem Aelam et Assur et Arfaxad et Lud et AramSelect Genesis 10:22
23filii Aram Us et Hul et Gether et MesSelect Genesis 10:23
24at vero Arfaxad genuit Sala de quo ortus est EberSelect Genesis 10:24
25natique sunt Eber filii duo nomen uni Faleg eo quod in diebus eius divisa sit terra et nomen fratris eius IectanSelect Genesis 10:25
26qui Iectan genuit Helmodad et Saleph et Asarmoth IareSelect Genesis 10:26
27et Aduram et Uzal DeclaSelect Genesis 10:27
28et Ebal et Abimahel SabaSelect Genesis 10:28
29et Ophir et Evila et Iobab omnes isti filii IectanSelect Genesis 10:29
30et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalemSelect Genesis 10:30
31isti filii Sem secundum cognationes et linguas et regiones in gentibus suisSelect Genesis 10:31
32hae familiae Noe iuxta populos et nationes suas ab his divisae sunt gentes in terra post diluviumSelect Genesis 10:32
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society