Skip to content
Church.wiki
Genesis

Genesis 12

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1dixit autem Dominus ad Abram egredere de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui in terram quam monstrabo tibiSelect Genesis 12:1

2faciamque te in gentem magnam et benedicam tibi et magnificabo nomen tuum erisque benedictusSelect Genesis 12:2

3benedicam benedicentibus tibi et maledicam maledicentibus tibi atque in te benedicentur universae cognationes terraeSelect Genesis 12:3

4egressus est itaque Abram sicut praeceperat ei Dominus et ivit cum eo Loth septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de HaranSelect Genesis 12:4

5tulitque Sarai uxorem suam et Loth filium fratris sui universamque substantiam quam possederant et animas quas fecerant in Haran et egressi sunt ut irent in terram Chanaan cumque venissent in eamSelect Genesis 12:5

6pertransivit Abram terram usque ad locum Sychem usque ad convallem Inlustrem Chananeus autem tunc erat in terraSelect Genesis 12:6

7apparuitque Dominus Abram et dixit ei semini tuo dabo terram hanc qui aedificavit ibi altare Domino qui apparuerat eiSelect Genesis 12:7

8et inde transgrediens ad montem qui erat contra orientem Bethel tetendit ibi tabernaculum suum ab occidente habens Bethel et ab oriente Ai aedificavit quoque ibi altare Domino et invocavit nomen eiusSelect Genesis 12:8

9perrexitque Abram vadens et ultra progrediens ad meridiemSelect Genesis 12:9

10facta est autem fames in terra descenditque Abram in Aegyptum ut peregrinaretur ibi praevaluerat enim fames in terraSelect Genesis 12:10

11cumque prope esset ut ingrederetur Aegyptum dixit Sarai uxori suae novi quod pulchra sis mulierSelect Genesis 12:11

12et quod cum viderint te Aegyptii dicturi sunt uxor ipsius est et interficient me et te reservabuntSelect Genesis 12:12

13dic ergo obsecro te quod soror mea sis ut bene sit mihi propter te et vivat anima mea ob gratiam tuiSelect Genesis 12:13

14cum itaque ingressus esset Abram Aegyptum viderunt Aegyptii mulierem quod esset pulchra nimisSelect Genesis 12:14

15et nuntiaverunt principes Pharaoni et laudaverunt eam apud illum et sublata est mulier in domum PharaonisSelect Genesis 12:15

16Abram vero bene usi sunt propter illam fueruntque ei oves et boves et asini et servi et famulae et asinae et cameliSelect Genesis 12:16

17flagellavit autem Dominus Pharaonem plagis maximis et domum eius propter Sarai uxorem AbramSelect Genesis 12:17

18vocavitque Pharao Abram et dixit ei quidnam est quod fecisti mihi quare non indicasti quod uxor tua essetSelect Genesis 12:18

19quam ob causam dixisti esse sororem tuam ut tollerem eam mihi in uxorem nunc igitur ecce coniux tua accipe eam et vadeSelect Genesis 12:19

20praecepitque Pharao super Abram viris et deduxerunt eum et uxorem illius et omnia quae habebatSelect Genesis 12:20

Next: Genesis 13Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Genesis

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.