Skip to content
Church.wiki
Genesis

Genesis 13

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1ascendit ergo Abram de Aegypto ipse et uxor eius et omnia quae habebat et Loth cum eo ad australem plagamSelect Genesis 13:1

2erat autem dives valde in possessione argenti et auriSelect Genesis 13:2

3reversusque est per iter quo venerat a meridie in Bethel usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et AiSelect Genesis 13:3

4in loco altaris quod fecerat prius et invocavit ibi nomen DominiSelect Genesis 13:4

5sed et Loth qui erat cum Abram fuerunt greges ovium et armenta et tabernaculaSelect Genesis 13:5

6nec poterat eos capere terra ut habitarent simul erat quippe substantia eorum multa et non quibant habitare communiterSelect Genesis 13:6

7unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Loth eo autem tempore Chananeus et Ferezeus habitabant in illa terraSelect Genesis 13:7

8dixit ergo Abram ad Loth ne quaeso sit iurgium inter me et te et inter pastores meos et pastores tuos fratres enim sumusSelect Genesis 13:8

9ecce universa terra coram te est recede a me obsecro si ad sinistram ieris ego ad dexteram tenebo si tu dexteram elegeris ego ad sinistram pergamSelect Genesis 13:9

10elevatis itaque Loth oculis vidit omnem circa regionem Iordanis quae universa inrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorram sicut paradisus Domini et sicut Aegyptus venientibus in SegorSelect Genesis 13:10

11elegitque sibi Loth regionem circa Iordanem et recessit ab oriente divisique sunt alterutrum a fratre suoSelect Genesis 13:11

12Abram habitavit in terra Chanaan Loth moratus est in oppidis quae erant circa Iordanem et habitavit in SodomisSelect Genesis 13:12

13homines autem Sodomitae pessimi erant et peccatores coram Domino nimisSelect Genesis 13:13

14dixitque Dominus ad Abram postquam divisus est Loth ab eo leva oculos tuos et vide a loco in quo nunc es ad aquilonem et ad meridiem ad orientem et ad occidentemSelect Genesis 13:14

15omnem terram quam conspicis tibi dabo et semini tuo usque in sempiternumSelect Genesis 13:15

16faciamque semen tuum sicut pulverem terrae si quis potest hominum numerare pulverem semen quoque tuum numerare poteritSelect Genesis 13:16

17surge et perambula terram in longitudine et in latitudine sua quia tibi daturus sum eamSelect Genesis 13:17

18movens igitur Abram tabernaculum suum venit et habitavit iuxta convallem Mambre quod est in Hebron aedificavitque ibi altare DominoSelect Genesis 13:18

Next: Genesis 14Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Genesis

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.