Skip to content
Church.wiki
Genesis

Genesis 2

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1igitur perfecti sunt caeli et terra et omnis ornatus eorumSelect Genesis 2:1

2conplevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat et requievit die septimo ab universo opere quod patraratSelect Genesis 2:2

3et benedixit diei septimo et sanctificavit illum quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceretSelect Genesis 2:3

4istae generationes caeli et terrae quando creatae sunt in die quo fecit Dominus Deus caelum et terramSelect Genesis 2:4

5et omne virgultum agri antequam oreretur in terra omnemque herbam regionis priusquam germinaret non enim pluerat Dominus Deus super terram et homo non erat qui operaretur terramSelect Genesis 2:5

6sed fons ascendebat e terra inrigans universam superficiem terraeSelect Genesis 2:6

7formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terrae et inspiravit in faciem eius spiraculum vitae et factus est homo in animam viventemSelect Genesis 2:7

8plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio in quo posuit hominem quem formaveratSelect Genesis 2:8

9produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu et ad vescendum suave lignum etiam vitae in medio paradisi lignumque scientiae boni et maliSelect Genesis 2:9

10et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad inrigandum paradisum qui inde dividitur in quattuor capitaSelect Genesis 2:10

11nomen uni Phison ipse est qui circuit omnem terram Evilat ubi nascitur aurumSelect Genesis 2:11

12et aurum terrae illius optimum est ibique invenitur bdellium et lapis onychinusSelect Genesis 2:12

13et nomen fluvio secundo Geon ipse est qui circuit omnem terram AethiopiaeSelect Genesis 2:13

14nomen vero fluminis tertii Tigris ipse vadit contra Assyrios fluvius autem quartus ipse est EufratesSelect Genesis 2:14

15tulit ergo Dominus Deus hominem et posuit eum in paradiso voluptatis ut operaretur et custodiret illumSelect Genesis 2:15

16praecepitque ei dicens ex omni ligno paradisi comedeSelect Genesis 2:16

17de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas in quocumque enim die comederis ex eo morte morierisSelect Genesis 2:17

18dixit quoque Dominus Deus non est bonum esse hominem solum faciamus ei adiutorium similem suiSelect Genesis 2:18

19formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terrae et universis volatilibus caeli adduxit ea ad Adam ut videret quid vocaret ea omne enim quod vocavit Adam animae viventis ipsum est nomen eiusSelect Genesis 2:19

20appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia et universa volatilia caeli et omnes bestias terrae Adam vero non inveniebatur adiutor similis eiusSelect Genesis 2:20

21inmisit ergo Dominus Deus soporem in Adam cumque obdormisset tulit unam de costis eius et replevit carnem pro eaSelect Genesis 2:21

22et aedificavit Dominus Deus costam quam tulerat de Adam in mulierem et adduxit eam ad AdamSelect Genesis 2:22

23dixitque Adam hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea haec vocabitur virago quoniam de viro sumpta estSelect Genesis 2:23

24quam ob rem relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit uxori suae et erunt duo in carne unaSelect Genesis 2:24

25erant autem uterque nudi Adam scilicet et uxor eius et non erubescebantSelect Genesis 2:25

Next: Genesis 3Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Genesis

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.