Genesis 26
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1orta autem fame super terram post eam sterilitatem quae acciderat in diebus Abraham abiit Isaac ad Abimelech regem Palestinorum in GeraraSelect Genesis 26:1
2apparuitque ei Dominus et ait ne descendas in Aegyptum sed quiesce in terra quam dixero tibiSelect Genesis 26:2
3et peregrinare in ea eroque tecum et benedicam tibi tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has conplens iuramentum quod spopondi Abraham patri tuoSelect Genesis 26:3
4et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli daboque posteris tuis universas regiones has et benedicentur in semine tuo omnes gentes terraeSelect Genesis 26:4
5eo quod oboedierit Abraham voci meae et custodierit praecepta et mandata mea et caerimonias legesque servaveritSelect Genesis 26:5
6mansit itaque Isaac in GerarisSelect Genesis 26:6
7qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua respondit soror mea est timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata coniugio reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinemSelect Genesis 26:7
8cumque pertransissent dies plurimi et ibi demoraretur prospiciens Abimelech Palestinorum rex per fenestram vidit eum iocantem cum Rebecca uxore suaSelect Genesis 26:8
9et accersito ait perspicuum est quod uxor tua sit cur mentitus es sororem tuam esse respondit timui ne morerer propter eamSelect Genesis 26:9
10dixitque Abimelech quare inposuisti nobis potuit coire quispiam de populo cum uxore tua et induxeras super nos grande peccatum praecepitque omni populo dicensSelect Genesis 26:10
11qui tetigerit hominis huius uxorem morte morieturSelect Genesis 26:11
12seruit autem Isaac in terra illa et invenit in ipso anno centuplum benedixitque ei DominusSelect Genesis 26:12
13et locupletatus est homo et ibat proficiens atque succrescens donec magnus vehementer effectus estSelect Genesis 26:13
14habuit quoque possessionem ovium et armentorum et familiae plurimum ob haec invidentes ei PalestiniSelect Genesis 26:14
15omnes puteos quos foderant servi patris illius Abraham illo tempore obstruxerunt implentes humoSelect Genesis 26:15
16in tantum ut ipse Abimelech diceret ad Isaac recede a nobis quoniam potentior nostri factus es valdeSelect Genesis 26:16
17et ille discedens veniret ad torrentem Gerarae habitaretque ibiSelect Genesis 26:17
18rursum fodit alios puteos quos foderant servi patris sui Abraham et quos illo mortuo olim obstruxerant Philisthim appellavitque eos hisdem nominibus quibus ante pater vocaveratSelect Genesis 26:18
19foderunt in torrente et reppererunt aquam vivamSelect Genesis 26:19
20sed et ibi iurgium fuit pastorum Gerarae adversum pastores Isaac dicentium nostra est aqua quam ob rem nomen putei ex eo quod acciderat vocavit CalumniamSelect Genesis 26:20
21foderunt et alium et pro illo quoque rixati sunt appellavitque eum InimicitiasSelect Genesis 26:21
22profectus inde fodit alium puteum pro quo non contenderunt itaque vocavit nomen illius Latitudo dicens nunc dilatavit nos Dominus et fecit crescere super terramSelect Genesis 26:22
23ascendit autem ex illo loco in BersabeeSelect Genesis 26:23
24ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte dicens ego sum Deus Abraham patris tui noli metuere quia tecum sum benedicam tibi et multiplicabo semen tuum propter servum meum AbrahamSelect Genesis 26:24
25itaque aedificavit ibi altare et invocato nomine Domini extendit tabernaculum praecepitque servis suis ut foderent puteumSelect Genesis 26:25
26ad quem locum cum venissent de Geraris Abimelech et Ochozath amicus illius et Fichol dux militumSelect Genesis 26:26
27locutus est eis Isaac quid venistis ad me hominem quem odistis et expulistis a vobisSelect Genesis 26:27
28qui responderunt vidimus tecum esse Dominum et idcirco nunc diximus sit iuramentum inter nos et ineamus foedusSelect Genesis 26:28
29ut non facias nobis quicquam mali sicut et nos nihil tuorum adtigimus nec fecimus quod te laederet sed cum pace dimisimus auctum benedictione DominiSelect Genesis 26:29
30fecit ergo eis convivium et post cibum et potumSelect Genesis 26:30
31surgentes mane iuraverunt sibi mutuo dimisitque eos Isaac pacifice in locum suumSelect Genesis 26:31
32ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac adnuntiantes ei de puteo quem foderant atque dicentes invenimus aquamSelect Genesis 26:32
33unde appellavit eum Abundantiam et nomen urbi inpositum est Bersabee usque in praesentem diemSelect Genesis 26:33
34Esau vero quadragenarius duxit uxores Iudith filiam Beeri Hetthei et Basemath filiam Helon eiusdem lociSelect Genesis 26:34
35quae ambae offenderant animum Isaac et RebeccaeSelect Genesis 26:35
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society