Genesis 28
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1vocavit itaque Isaac Iacob et benedixit praecepitque ei dicens noli accipere coniugem de genere ChanaanSelect Genesis 28:1
2sed vade et proficiscere in Mesopotamiam Syriae ad domum Bathuel patrem matris tuae et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tuiSelect Genesis 28:2
3Deus autem omnipotens benedicat tibi et crescere te faciat atque multiplicet ut sis in turbas populorumSelect Genesis 28:3
4et det tibi benedictiones Abraham et semini tuo post te ut possideas terram peregrinationis tuae quam pollicitus est avo tuoSelect Genesis 28:4
5cumque dimisisset eum Isaac profectus venit in Mesopotamiam Syriae ad Laban filium Bathuel Syri fratrem Rebeccae matris suaeSelect Genesis 28:5
6videns autem Esau quod benedixisset pater suus Iacob et misisset eum in Mesopotamiam Syriae ut inde uxorem duceret et quod post benedictionem praecepisset ei dicens non accipies coniugem de filiabus ChanaanSelect Genesis 28:6
7quodque oboediens Iacob parentibus isset in SyriamSelect Genesis 28:7
8probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suusSelect Genesis 28:8
9ivit ad Ismahelem et duxit uxorem absque his quas prius habebat Maeleth filiam Ismahel filii Abraham sororem NabaiothSelect Genesis 28:9
10igitur egressus Iacob de Bersabee pergebat HaranSelect Genesis 28:10
11cumque venisset ad quendam locum et vellet in eo requiescere post solis occubitum tulit de lapidibus qui iacebant et subponens capiti suo dormivit in eodem locoSelect Genesis 28:11
12viditque in somnis scalam stantem super terram et cacumen illius tangens caelum angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eamSelect Genesis 28:12
13et Dominum innixum scalae dicentem sibi ego sum Dominus Deus Abraham patris tui et Deus Isaac terram in qua dormis tibi dabo et semini tuoSelect Genesis 28:13
14eritque germen tuum quasi pulvis terrae dilataberis ad occidentem et orientem septentrionem et meridiem et benedicentur in te et in semine tuo cunctae tribus terraeSelect Genesis 28:14
15et ero custos tuus quocumque perrexeris et reducam te in terram hanc nec dimittam nisi conplevero universa quae dixiSelect Genesis 28:15
16cumque evigilasset Iacob de somno ait vere Dominus est in loco isto et ego nesciebamSelect Genesis 28:16
17pavensque quam terribilis inquit est locus iste non est hic aliud nisi domus Dei et porta caeliSelect Genesis 28:17
18surgens ergo mane tulit lapidem quem subposuerat capiti suo et erexit in titulum fundens oleum desuperSelect Genesis 28:18
19appellavitque nomen urbis Bethel quae prius Luza vocabaturSelect Genesis 28:19
20vovit etiam votum dicens si fuerit Deus mecum et custodierit me in via per quam ambulo et dederit mihi panem ad vescendum et vestem ad induendumSelect Genesis 28:20
21reversusque fuero prospere ad domum patris mei erit mihi Dominus in DeumSelect Genesis 28:21
22et lapis iste quem erexi in titulum vocabitur Domus Dei cunctorumque quae dederis mihi decimas offeram tibiSelect Genesis 28:22
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society