Skip to content
Church.wiki
Genesis

Genesis 29

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1profectus ergo Iacob venit ad terram orientalemSelect Genesis 29:1

2et vidit puteum in agro tresque greges ovium accubantes iuxta eum nam ex illo adaquabantur pecora et os eius grandi lapide claudebaturSelect Genesis 29:2

3morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem et refectis gregibus rursum super os putei ponerentSelect Genesis 29:3

4dixitque ad pastores fratres unde estis qui responderunt de HaranSelect Genesis 29:4

5quos interrogans numquid ait nostis Laban filium Nahor dixerunt novimusSelect Genesis 29:5

6sanusne est inquit valet inquiunt et ecce Rahel filia eius venit cum grege suoSelect Genesis 29:6

7dixitque Iacob adhuc multum diei superest nec est tempus ut reducantur ad caulas greges date ante potum ovibus et sic ad pastum eas reduciteSelect Genesis 29:7

8qui responderunt non possumus donec omnia pecora congregentur et amoveamus lapidem de ore putei ut adaquemus gregesSelect Genesis 29:8

9adhuc loquebantur et ecce Rahel veniebat cum ovibus patris sui nam gregem ipsa pascebatSelect Genesis 29:9

10quam cum vidisset Iacob et sciret consobrinam suam ovesque Laban avunculi sui amovit lapidem quo puteus claudebaturSelect Genesis 29:10

11et adaquato grege osculatus est eam elevataque voce flevitSelect Genesis 29:11

12et indicavit ei quod frater esset patris eius et filius Rebeccae at illa festinans nuntiavit patri suoSelect Genesis 29:12

13qui cum audisset venisse Iacob filium sororis suae cucurrit obviam conplexusque eum et in oscula ruens duxit in domum suam auditis autem causis itinerisSelect Genesis 29:13

14respondit os meum es et caro mea et postquam expleti sunt dies mensis uniusSelect Genesis 29:14

15dixit ei num quia frater meus es gratis servies mihi dic quid mercedis accipiasSelect Genesis 29:15

16habebat vero filias duas nomen maioris Lia minor appellabatur RahelSelect Genesis 29:16

17sed Lia lippis erat oculis Rahel decora facie et venusto aspectuSelect Genesis 29:17

18quam diligens Iacob ait serviam tibi pro Rahel filia tua minore septem annisSelect Genesis 29:18

19respondit Laban melius est ut tibi eam dem quam viro alteri mane apud meSelect Genesis 29:19

20servivit igitur Iacob pro Rahel septem annis et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudineSelect Genesis 29:20

21dixitque ad Laban da mihi uxorem meam quia iam tempus expletum est ut ingrediar ad eamSelect Genesis 29:21

22qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium fecit nuptiasSelect Genesis 29:22

23et vespere filiam suam Liam introduxit ad eumSelect Genesis 29:23

24dans ancillam filiae Zelpham nomine ad quam cum ex more Iacob fuisset ingressus facto mane vidit LiamSelect Genesis 29:24

25et dixit ad socerum quid est quod facere voluisti nonne pro Rahel servivi tibi quare inposuisti mihiSelect Genesis 29:25

26respondit Laban non est in loco nostro consuetudinis ut minores ante tradamus ad nuptiasSelect Genesis 29:26

27imple ebdomadem dierum huius copulae et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliisSelect Genesis 29:27

28adquievit placito et ebdomade transacta Rahel duxit uxoremSelect Genesis 29:28

29cui pater servam Balam dederatSelect Genesis 29:29

30tandemque potitus optatis nuptiis amorem sequentis priori praetulit serviens apud eum septem annis aliisSelect Genesis 29:30

31videns autem Dominus quod despiceret Liam aperuit vulvam eius sorore sterili permanenteSelect Genesis 29:31

32quae conceptum genuit filium vocavitque nomen eius Ruben dicens vidit Dominus humilitatem meam nunc amabit me vir meusSelect Genesis 29:32

33rursumque concepit et peperit filium et ait quoniam audivit Dominus haberi me contemptui dedit etiam istum mihi vocavitque nomen illius SymeonSelect Genesis 29:33

34concepit tertio et genuit alium dixitque nunc quoque copulabitur mihi maritus meus eo quod pepererim illi tres filios et idcirco appellavit nomen eius LeviSelect Genesis 29:34

35quarto concepit et peperit filium et ait modo confitebor Domino et ob hoc vocavit eum Iudam cessavitque parereSelect Genesis 29:35

Next: Genesis 30Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Genesis

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.