Skip to content
Church.wiki
Genesis

Genesis 3

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terrae quae fecerat Dominus Deus qui dixit ad mulierem cur praecepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisiSelect Genesis 3:1

2cui respondit mulier de fructu lignorum quae sunt in paradiso vescemurSelect Genesis 3:2

3de fructu vero ligni quod est in medio paradisi praecepit nobis Deus ne comederemus et ne tangeremus illud ne forte moriamurSelect Genesis 3:3

4dixit autem serpens ad mulierem nequaquam morte morieminiSelect Genesis 3:4

5scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo aperientur oculi vestri et eritis sicut dii scientes bonum et malumSelect Genesis 3:5

6vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum et pulchrum oculis aspectuque delectabile et tulit de fructu illius et comedit deditque viro suo qui comeditSelect Genesis 3:6

7et aperti sunt oculi amborum cumque cognovissent esse se nudos consuerunt folia ficus et fecerunt sibi perizomataSelect Genesis 3:7

8et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem abscondit se Adam et uxor eius a facie Domini Dei in medio ligni paradisiSelect Genesis 3:8

9vocavitque Dominus Deus Adam et dixit ei ubi esSelect Genesis 3:9

10qui ait vocem tuam audivi in paradiso et timui eo quod nudus essem et abscondi meSelect Genesis 3:10

11cui dixit quis enim indicavit tibi quod nudus esses nisi quod ex ligno de quo tibi praeceperam ne comederes comedistiSelect Genesis 3:11

12dixitque Adam mulier quam dedisti sociam mihi dedit mihi de ligno et comediSelect Genesis 3:12

13et dixit Dominus Deus ad mulierem quare hoc fecisti quae respondit serpens decepit me et comediSelect Genesis 3:13

14et ait Dominus Deus ad serpentem quia fecisti hoc maledictus es inter omnia animantia et bestias terrae super pectus tuum gradieris et terram comedes cunctis diebus vitae tuaeSelect Genesis 3:14

15inimicitias ponam inter te et mulierem et semen tuum et semen illius ipsa conteret caput tuum et tu insidiaberis calcaneo eiusSelect Genesis 3:15

16mulieri quoque dixit multiplicabo aerumnas tuas et conceptus tuos in dolore paries filios et sub viri potestate eris et ipse dominabitur tuiSelect Genesis 3:16

17ad Adam vero dixit quia audisti vocem uxoris tuae et comedisti de ligno ex quo praeceperam tibi ne comederes maledicta terra in opere tuo in laboribus comedes eam cunctis diebus vitae tuaeSelect Genesis 3:17

18spinas et tribulos germinabit tibi et comedes herbas terraeSelect Genesis 3:18

19in sudore vultus tui vesceris pane donec revertaris in terram de qua sumptus es quia pulvis es et in pulverem reverterisSelect Genesis 3:19

20et vocavit Adam nomen uxoris suae Hava eo quod mater esset cunctorum viventiumSelect Genesis 3:20

21fecit quoque Dominus Deus Adam et uxori eius tunicas pellicias et induit eosSelect Genesis 3:21

22et ait ecce Adam factus est quasi unus ex nobis sciens bonum et malum nunc ergo ne forte mittat manum suam et sumat etiam de ligno vitae et comedat et vivat in aeternumSelect Genesis 3:22

23emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis ut operaretur terram de qua sumptus estSelect Genesis 3:23

24eiecitque Adam et conlocavit ante paradisum voluptatis cherubin et flammeum gladium atque versatilem ad custodiendam viam ligni vitaeSelect Genesis 3:24

Next: Genesis 4Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Genesis

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.