Skip to content
Church.wiki
Genesis

Genesis 30

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1cernens autem Rahel quod infecunda esset invidit sorori et ait marito suo da mihi liberos alioquin moriarSelect Genesis 30:1

2cui iratus respondit Iacob num pro Deo ego sum qui privavit te fructu ventris tuiSelect Genesis 30:2

3at illa habeo inquit famulam Balam ingredere ad eam ut pariat super genua mea et habeam ex ea filiosSelect Genesis 30:3

4deditque illi Balam in coniugium quaeSelect Genesis 30:4

5ingresso ad se viro concepit et peperit filiumSelect Genesis 30:5

6dixitque Rahel iudicavit mihi Dominus et exaudivit vocem meam dans mihi filium et idcirco appellavit nomen illius DanSelect Genesis 30:6

7rursumque Bala concipiens peperit alterumSelect Genesis 30:7

8pro quo ait Rahel conparavit me Deus cum sorore mea et invalui vocavitque eum NepthalimSelect Genesis 30:8

9sentiens Lia quod parere desisset Zelpham ancillam suam marito tradiditSelect Genesis 30:9

10qua post conceptum edente filiumSelect Genesis 30:10

11dixit feliciter et idcirco vocavit nomen eius GadSelect Genesis 30:11

12peperit quoque Zelpha alterumSelect Genesis 30:12

13dixitque Lia hoc pro beatitudine mea beatam quippe me dicent mulieres propterea appellavit eum AserSelect Genesis 30:13

14egressus autem Ruben tempore messis triticeae in agro repperit mandragoras quos matri Liae detulit dixitque Rahel da mihi partem de mandragoris filii tuiSelect Genesis 30:14

15illa respondit parumne tibi videtur quod praeripueris maritum mihi nisi etiam mandragoras filii mei tuleris ait Rahel dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tuiSelect Genesis 30:15

16redeuntique ad vesperam de agro Iacob egressa est in occursum Lia et ad me inquit intrabis quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei dormivit cum ea nocte illaSelect Genesis 30:16

17et exaudivit Deus preces eius concepitque et peperit filium quintumSelect Genesis 30:17

18et ait dedit Deus mercedem mihi quia dedi ancillam meam viro meo appellavitque nomen illius IsacharSelect Genesis 30:18

19rursum Lia concipiens peperit sextum filiumSelect Genesis 30:19

20et ait ditavit me Deus dote bona etiam hac vice mecum erit maritus meus eo quod genuerim ei sex filios et idcirco appellavit nomen eius ZabulonSelect Genesis 30:20

21post quem peperit filiam nomine DinamSelect Genesis 30:21

22recordatus quoque Dominus Rahelis exaudivit eam et aperuit vulvam illiusSelect Genesis 30:22

23quae concepit et peperit filium dicens abstulit Deus obprobrium meumSelect Genesis 30:23

24et vocavit nomen illius Ioseph dicens addat mihi Dominus filium alterumSelect Genesis 30:24

25nato autem Ioseph dixit Iacob socero suo dimitte me ut revertar in patriam et ad terram meamSelect Genesis 30:25

26da mihi uxores et liberos meos pro quibus servivi tibi ut abeam tu nosti servitutem qua servivi tibiSelect Genesis 30:26

27ait ei Laban inveniam gratiam in conspectu tuo experimento didici quod benedixerit mihi Deus propter teSelect Genesis 30:27

28constitue mercedem tuam quam dem tibiSelect Genesis 30:28

29at ille respondit tu nosti quomodo servierim tibi et quanta in manibus meis fuerit possessio tuaSelect Genesis 30:29

30modicum habuisti antequam venirem et nunc dives effectus es benedixitque tibi Dominus ad introitum meum iustum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meaeSelect Genesis 30:30

31dixitque Laban quid dabo tibi at ille ait nihil volo sed si feceris quod postulo iterum pascam et custodiam pecora tuaSelect Genesis 30:31

32gyra omnes greges tuos et separa cunctas oves varias et sparso vellere et quodcumque furvum et maculosum variumque fuerit tam in ovibus quam in capris erit merces meaSelect Genesis 30:32

33respondebitque mihi cras iustitia mea quando placiti tempus advenerit coram te et omnia quae non fuerint varia et maculosa et furva tam in ovibus quam in capris furti me arguentSelect Genesis 30:33

34dixit Laban gratum habeo quod petisSelect Genesis 30:34

35et separavit in die illo capras et oves hircos et arietes varios atque maculosos cunctum autem gregem unicolorem id est albi et nigri velleris tradidit in manu filiorum suorumSelect Genesis 30:35

36et posuit spatium itineris inter se et generum dierum trium qui pascebat reliquos greges eiusSelect Genesis 30:36

37tollens ergo Iacob virgas populeas virides et amigdalinas et ex platanis ex parte decorticavit eas detractisque corticibus in his quae spoliata fuerant candor apparuit illa vero quae integra erant viridia permanserunt atque in hunc modum color effectus est variusSelect Genesis 30:37

38posuitque eas in canalibus ubi effundebatur aqua ut cum venissent greges ad bibendum ante oculos haberent virgas et in aspectu earum conciperentSelect Genesis 30:38

39factumque est ut in ipso calore coitus oves intuerentur virgas et parerent maculosa et varia et diverso colore respersaSelect Genesis 30:39

40divisitque gregem Iacob et posuit virgas ante oculos arietum erant autem alba quaeque et nigra Laban cetera vero Iacob separatis inter se gregibusSelect Genesis 30:40

41igitur quando primo tempore ascendebantur oves ponebat Iacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium ut in earum contemplatione conciperentSelect Genesis 30:41

42quando vero serotina admissura erat et conceptus extremus non ponebat eas factaque sunt ea quae erant serotina Laban et quae primi temporis IacobSelect Genesis 30:42

43ditatusque est homo ultra modum et habuit greges multos ancillas et servos camelos et asinosSelect Genesis 30:43

Next: Genesis 31Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Genesis

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.