Skip to content
Church.wiki
Genesis

Genesis 31

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium tulit Iacob omnia quae fuerunt patris nostri et de illius facultate ditatus factus est inclitusSelect Genesis 31:1

2animadvertit quoque faciem Laban quod non esset erga se sicut heri et nudius tertiusSelect Genesis 31:2

3maxime dicente sibi Domino revertere in terram patrum tuorum et ad generationem tuam eroque tecumSelect Genesis 31:3

4misit et vocavit Rahel et Liam in agrum ubi pascebat gregesSelect Genesis 31:4

5dixitque eis video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudius tertius Deus autem patris mei fuit mecumSelect Genesis 31:5

6et ipsae nostis quod totis viribus meis servierim patri vestroSelect Genesis 31:6

7sed pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihiSelect Genesis 31:7

8si quando dixit variae erunt mercedes tuae pariebant omnes oves varios fetus quando vero e contrario ait alba quaeque accipies pro mercede omnes greges alba pepereruntSelect Genesis 31:8

9tulitque Deus substantiam patris vestri et dedit mihiSelect Genesis 31:9

10postquam enim conceptus ovium tempus advenerat levavi oculos meos et vidi in somnis ascendentes mares super feminas varios et maculosos et diversorum colorumSelect Genesis 31:10

11dixitque angelus Dei ad me in somnis Iacob et ego respondi adsumSelect Genesis 31:11

12qui ait leva oculos tuos et vide universos masculos ascendentes super feminas varios respersos atque maculosos vidi enim omnia quae fecit tibi LabanSelect Genesis 31:12

13ego sum Deus Bethel ubi unxisti lapidem et votum vovisti mihi nunc ergo surge et egredere de terra hac revertens in terram nativitatis tuaeSelect Genesis 31:13

14responderunt Rahel et Lia numquid habemus residui quicquam in facultatibus et hereditate domus patris nostriSelect Genesis 31:14

15nonne quasi alienas reputavit nos et vendidit comeditque pretium nostrumSelect Genesis 31:15

16sed Deus tulit opes patris nostri et nobis eas tradidit ac filiis nostris unde omnia quae praecepit facSelect Genesis 31:16

17surrexit itaque Iacob et inpositis liberis et coniugibus suis super camelos abiitSelect Genesis 31:17

18tulitque omnem substantiam et greges et quicquid in Mesopotamiam quaesierat pergens ad Isaac patrem suum in terram ChanaanSelect Genesis 31:18

19eo tempore Laban ierat ad tondendas oves et Rahel furata est idola patris suiSelect Genesis 31:19

20noluitque Iacob confiteri socero quod fugeretSelect Genesis 31:20

21cumque abisset tam ipse quam omnia quae iuris eius erant et amne transmisso pergeret contra montem GalaadSelect Genesis 31:21

22nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret IacobSelect Genesis 31:22

23qui adsumptis fratribus suis persecutus est eum diebus septem et conprehendit in monte GalaadSelect Genesis 31:23

24viditque in somnis dicentem sibi Dominum cave ne quicquam aspere loquaris contra IacobSelect Genesis 31:24

25iamque Iacob extenderat in monte tabernaculum cum ille consecutus eum cum fratribus suis in eodem monte Galaad fixit tentoriumSelect Genesis 31:25

26et dixit ad Iacob quare ita egisti ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladioSelect Genesis 31:26

27cur ignorante me fugere voluisti nec indicare mihi ut prosequerer te cum gaudio et canticis et tympanis et citharaSelect Genesis 31:27

28non es passus ut oscularer filios meos ac filias stulte operatus es et nuncSelect Genesis 31:28

29valet quidem manus mea reddere tibi malum sed Deus patris vestri heri dixit mihi cave ne loquaris cum Iacob quicquam duriusSelect Genesis 31:29

30esto ad tuos ire cupiebas et desiderio tibi erat domus patris tui cur furatus es deos meosSelect Genesis 31:30

31respondit Iacob quod inscio te profectus sum timui ne violenter auferres filias tuasSelect Genesis 31:31

32quod autem furti arguis apud quemcumque inveneris deos tuos necetur coram fratribus nostris scrutare quicquid tuorum apud me inveneris et aufer haec dicens ignorabat quod Rahel furata esset idolaSelect Genesis 31:32

33ingressus itaque Laban tabernaculum Iacob et Liae et utriusque famulae non invenit cumque intrasset tentorium RahelisSelect Genesis 31:33

34illa festinans abscondit idola subter stramen cameli et sedit desuper scrutantique omne tentorium et nihil invenientiSelect Genesis 31:34

35ait ne irascatur dominus meus quod coram te adsurgere nequeo quia iuxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi sic delusa sollicitudo quaerentis estSelect Genesis 31:35

36tumensque Iacob cum iurgio ait quam ob culpam meam et ob quod peccatum sic exarsisti post meSelect Genesis 31:36

37et scrutatus es omnem supellectilem meam quid invenisti de cuncta substantia domus tuae pone hic coram fratribus meis et fratribus tuis et iudicent inter me et teSelect Genesis 31:37

38idcirco viginti annis fui tecum oves tuae et caprae steriles non fuerunt arietes gregis tui non comediSelect Genesis 31:38

39nec captum a bestia ostendi tibi ego damnum omne reddebam quicquid furto perierat a me exigebasSelect Genesis 31:39

40die noctuque aestu urebar et gelu fugiebat somnus ab oculis meisSelect Genesis 31:40

41sic per viginti annos in domo tua servivi tibi quattuordecim pro filiabus et sex pro gregibus tuis inmutasti quoque mercedem meam decem vicibusSelect Genesis 31:41

42nisi Deus patris mei Abraham et Timor Isaac adfuisset mihi forsitan modo nudum me dimisisses adflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus et arguit te heriSelect Genesis 31:42

43respondit ei Laban filiae et filii et greges tui et omnia quae cernis mea sunt quid possum facere filiis et nepotibus meisSelect Genesis 31:43

44veni ergo et ineamus foedus ut sit testimonium inter me et teSelect Genesis 31:44

45tulit itaque Iacob lapidem et erexit illum in titulumSelect Genesis 31:45

46dixitque fratribus suis adferte lapides qui congregantes fecerunt tumulum comederuntque super eumSelect Genesis 31:46

47quem vocavit Laban tumulus Testis et Iacob acervum Testimonii uterque iuxta proprietatem linguae suaeSelect Genesis 31:47

48dixitque Laban tumulus iste testis erit inter me et te hodie et idcirco appellatum est nomen eius Galaad id est tumulus TestisSelect Genesis 31:48

49intueatur Dominus et iudicet inter nos quando recesserimus a nobisSelect Genesis 31:49

50si adflixeris filias meas et si introduxeris uxores alias super eas nullus sermonis nostri testis est absque Deo qui praesens respicitSelect Genesis 31:50

51dixitque rursus ad Iacob en tumulus hic et lapis quem erexi inter me et teSelect Genesis 31:51

52testis erit tumulus inquam iste et lapis sint in testimonio si aut ego transiero illum pergens ad te aut tu praeterieris malum mihi cogitansSelect Genesis 31:52

53Deus Abraham et Deus Nahor iudicet inter nos Deus patris eorum iuravit Iacob per Timorem patris sui IsaacSelect Genesis 31:53

54immolatisque victimis in monte vocavit fratres suos ut ederent panem qui cum comedissent manserunt ibiSelect Genesis 31:54

55Laban vero de nocte consurgens osculatus est filios et filias suas et benedixit illis reversus in locum suumSelect Genesis 31:55

Next: Genesis 32Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Genesis

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.