Skip to content
Church.wiki
Genesis

Genesis 34

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1egressa est autem Dina filia Liae ut videret mulieres regionis illiusSelect Genesis 34:1

2quam cum vidisset Sychem filius Emor Evei princeps terrae illius adamavit et rapuit et dormivit cum illa vi opprimens virginemSelect Genesis 34:2

3et conglutinata est anima eius cum ea tristemque blanditiis delinivitSelect Genesis 34:3

4et pergens ad Emor patrem suum accipe mihi inquit puellam hanc coniugemSelect Genesis 34:4

5quod cum audisset Iacob absentibus filiis et in pastu occupatis pecorum siluit donec redirentSelect Genesis 34:5

6egresso autem Emor patre Sychem ut loqueretur ad IacobSelect Genesis 34:6

7ecce filii eius veniebant de agro auditoque quod acciderat irati sunt valde eo quod foedam rem esset operatus in Israhel et violata filia Iacob rem inlicitam perpetrassetSelect Genesis 34:7

8locutus est itaque Emor ad eos Sychem filii mei adhesit anima filiae vestrae date eam illi uxoremSelect Genesis 34:8

9et iungamus vicissim conubia filias vestras tradite nobis et filias nostras accipiteSelect Genesis 34:9

10et habitate nobiscum terra in potestate vestra est exercete negotiamini et possidete eamSelect Genesis 34:10

11sed et Sychem ad patrem et ad fratres eius ait inveniam gratiam coram vobis et quaecumque statueritis daboSelect Genesis 34:11

12augete dotem munera postulate libens tribuam quod petieritis tantum date mihi puellam hanc uxoremSelect Genesis 34:12

13responderunt filii Iacob Sychem et patri eius in dolo saevientes ob stuprum sororisSelect Genesis 34:13

14non possumus facere quod petitis nec dare sororem nostram homini incircumciso quod inlicitum et nefarium est apud nosSelect Genesis 34:14

15sed in hoc valebimus foederari si esse volueritis nostri similes et circumcidatur in vobis omne masculini sexusSelect Genesis 34:15

16tunc dabimus et accipiemus mutuo filias nostras ac vestras et habitabimus vobiscum erimusque unus populusSelect Genesis 34:16

17sin autem circumcidi nolueritis tollemus filiam nostram et recedemusSelect Genesis 34:17

18placuit oblatio eorum Emor et Sychem filio eiusSelect Genesis 34:18

19nec distulit adulescens quin statim quod petebatur expleret amabat enim puellam valde et ipse erat inclitus in omni domo patris suiSelect Genesis 34:19

20ingressique portam urbis locuti sunt populoSelect Genesis 34:20

21viri isti pacifici sunt et volunt habitare nobiscum negotientur in terra et exerceant eam quae spatiosa et lata cultoribus indiget filias eorum accipiemus uxores et nostras illis dabimusSelect Genesis 34:21

22unum est quod differtur tantum bonum si circumcidamus masculos nostros ritum gentis imitantesSelect Genesis 34:22

23et substantia eorum et pecora et cuncta quae possident nostra erunt tantum in hoc adquiescamus et habitantes simul unum efficiemus populumSelect Genesis 34:23

24adsensi sunt omnes circumcisis cunctis maribusSelect Genesis 34:24

25et ecce die tertio quando gravissimus vulnerum dolor est arreptis duo Iacob filii Symeon et Levi fratres Dinae gladiis ingressi sunt urbem confidenter interfectisque omnibus masculisSelect Genesis 34:25

26Emor et Sychem pariter necaverunt tollentes Dinam de domo Sychem sororem suamSelect Genesis 34:26

27quibus egressis inruerunt super occisos ceteri filii Iacob et depopulati sunt urbem in ultionem stupriSelect Genesis 34:27

28oves eorum et armenta et asinos cunctaque vastantes quae in domibus et in agris erantSelect Genesis 34:28

29parvulos quoque et uxores eorum duxere captivasSelect Genesis 34:29

30quibus patratis audacter Iacob dixit ad Symeon et Levi turbastis me et odiosum fecistis Chananeis et Ferezeis habitatoribus terrae huius nos pauci sumus illi congregati percutient me et delebor ego et domus meaSelect Genesis 34:30

31responderunt numquid ut scorto abuti debuere sorore nostraSelect Genesis 34:31

Next: Genesis 35Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Genesis

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.