Skip to content
Church.wiki
Genesis

Genesis 36

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1hae sunt autem generationes Esau ipse est EdomSelect Genesis 36:1

2Esau accepit uxores de filiabus Chanaan Ada filiam Elom Hetthei et Oolibama filiam Anae filiae Sebeon EveiSelect Genesis 36:2

3Basemath quoque filiam Ismahel sororem NabaiothSelect Genesis 36:3

4peperit autem Ada Eliphaz Basemath genuit RauhelSelect Genesis 36:4

5Oolibama edidit Hieus et Hielom et Core hii filii Esau qui nati sunt ei in terra ChanaanSelect Genesis 36:5

6tulit autem Esau uxores suas et filios et filias et omnem animam domus suae et substantiam et pecora et cuncta quae habere poterat in terra Chanaan et abiit in alteram regionem recessitque a fratre suo IacobSelect Genesis 36:6

7divites enim erant valde et simul habitare non poterant nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum prae multitudine gregumSelect Genesis 36:7

8habitavitque Esau in monte Seir ipse est EdomSelect Genesis 36:8

9hae sunt generationes Esau patris Edom in monte SeirSelect Genesis 36:9

10et haec nomina filiorum eius Eliphaz filius Ada uxoris Esau Rauhel quoque filius Basemath uxoris eiusSelect Genesis 36:10

11fueruntque filii Eliphaz Theman Omar Sephu et Gatham et CenezSelect Genesis 36:11

12erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau quae peperit ei Amalech hii sunt filii Adae uxoris EsauSelect Genesis 36:12

13filii autem Rauhel Naath et Zara Semma et Meza hii filii Basemath uxoris EsauSelect Genesis 36:13

14isti quoque erant filii Oolibama filiae Ana filiae Sebeon uxoris Esau quos genuit ei Hieus et Hielom et CoreSelect Genesis 36:14

15hii duces filiorum Esau filii Eliphaz primogeniti Esau dux Theman dux Omar dux Sephu dux CenezSelect Genesis 36:15

16dux Core dux Gatham dux Amalech hii filii Eliphaz in terra Edom et hii filii AdaeSelect Genesis 36:16

17hii quoque filii Rauhel filii Esau dux Naath dux Zara dux Semma dux Meza hii duces Rauhel in terra Edom isti filii Basemath uxoris EsauSelect Genesis 36:17

18hii autem filii Oolibama uxoris Esau dux Hieus dux Hielom dux Core hii duces Oolibama filiae Ana uxoris EsauSelect Genesis 36:18

19isti filii Esau et hii duces eorum ipse est EdomSelect Genesis 36:19

20isti filii Seir Horrei habitatores terrae Lotham et Sobal et Sebeon et AnanSelect Genesis 36:20

21Dison et Eser et Disan hii duces Horrei filii Seir in terra EdomSelect Genesis 36:21

22facti sunt autem filii Lotham Horrei et Heman erat autem soror Lotham ThamnaSelect Genesis 36:22

23et isti filii Sobal Alvam et Maneeth et Hebal Sephi et OnamSelect Genesis 36:23

24et hii filii Sebeon Ahaia et Anam iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine cum pasceret asinos Sebeon patris suiSelect Genesis 36:24

25habuitque filium Disan et filiam OolibamaSelect Genesis 36:25

26et isti filii Disan Amdan et Esban et Iethran et CharanSelect Genesis 36:26

27hii quoque filii Eser Balaan et Zevan et AchamSelect Genesis 36:27

28habuit autem filios Disan Hus et AranSelect Genesis 36:28

29isti duces Horreorum dux Lothan dux Sobal dux Sebeon dux AnaSelect Genesis 36:29

30dux Dison dux Eser dux Disan isti duces Horreorum qui imperaverunt in terra SeirSelect Genesis 36:30

31reges autem qui regnaverunt in terra Edom antequam haberent regem filii Israhel fuerunt hiiSelect Genesis 36:31

32Bale filius Beor nomenque urbis eius DenabaSelect Genesis 36:32

33mortuus est autem Bale et regnavit pro eo Iobab filius Zare de BosraSelect Genesis 36:33

34cumque mortuus esset Iobab regnavit pro eo Husan de terra ThemanorumSelect Genesis 36:34

35hoc quoque mortuo regnavit pro eo Adad filius Badadi qui percussit Madian in regione Moab et nomen urbis eius AhuithSelect Genesis 36:35

36cumque mortuus esset Adad regnavit pro eo Semla de MaserechaSelect Genesis 36:36

37hoc quoque mortuo regnavit pro eo Saul de fluvio RoobothSelect Genesis 36:37

38cumque et hic obisset successit in regnum Baalanam filius AchoborSelect Genesis 36:38

39isto quoque mortuo regnavit pro eo Adad nomenque urbis eius Phau et appellabatur uxor illius Meezabel filia Matred filiae MizaabSelect Genesis 36:39

40haec ergo nomina Esau in cognationibus et locis et vocabulis suis dux Thamna dux Alva dux IethethSelect Genesis 36:40

41dux Oolibama dux Ela dux PhinonSelect Genesis 36:41

42dux Cenez dux Theman dux MabsarSelect Genesis 36:42

43dux Mabdiel dux Iram hii duces Edom habitantes in terra imperii sui ipse est Esau pater IdumeorumSelect Genesis 36:43

Next: Genesis 37Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Genesis

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.