Genesis 37
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1habitavit autem Iacob in terra Chanaan in qua peregrinatus est pater suusSelect Genesis 37:1
2et hae sunt generationes eius Ioseph cum sedecim esset annorum pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer et erat cum filiis Balae et Zelphae uxorum patris sui accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimoSelect Genesis 37:2
3Israhel autem diligebat Ioseph super omnes filios suos eo quod in senectute genuisset eum fecitque ei tunicam polymitamSelect Genesis 37:3
4videntes autem fratres eius quod a patre plus cunctis filiis amaretur oderant eum nec poterant ei quicquam pacificum loquiSelect Genesis 37:4
5accidit quoque ut visum somnium referret fratribus quae causa maioris odii seminarium fuitSelect Genesis 37:5
6dixitque ad eos audite somnium meum quod vidiSelect Genesis 37:6
7putabam ligare nos manipulos in agro et quasi consurgere manipulum meum et stare vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meumSelect Genesis 37:7
8responderunt fratres eius numquid rex noster eris aut subiciemur dicioni tuae haec ergo causa somniorum atque sermonum invidiae et odii fomitem ministravitSelect Genesis 37:8
9aliud quoque vidit somnium quod narrans fratribus ait vidi per somnium quasi solem et lunam et stellas undecim adorare meSelect Genesis 37:9
10quod cum patri suo et fratribus rettulisset increpavit eum pater et dixit quid sibi vult hoc somnium quod vidisti num ego et mater tua et fratres adorabimus te super terramSelect Genesis 37:10
11invidebant igitur ei fratres sui pater vero rem tacitus considerabatSelect Genesis 37:11
12cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in SychemSelect Genesis 37:12
13dixit ad eum Israhel fratres tui pascunt oves in Sycimis veni mittam te ad eos quo respondenteSelect Genesis 37:13
14praesto sum ait vade et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos et pecora et renuntia mihi quid agatur missus de valle Hebron venit in SychemSelect Genesis 37:14
15invenitque eum vir errantem in agro et interrogavit quid quaereretSelect Genesis 37:15
16at ille respondit fratres meos quaero indica mihi ubi pascant gregesSelect Genesis 37:16
17dixitque ei vir recesserunt de loco isto audivi autem eos dicentes eamus in Dothain perrexit ergo Ioseph post fratres suos et invenit eos in DothainSelect Genesis 37:17
18qui cum vidissent eum procul antequam accederet ad eos cogitaverunt illum occidereSelect Genesis 37:18
19et mutuo loquebantur ecce somniator venitSelect Genesis 37:19
20venite occidamus eum et mittamus in cisternam veterem dicemusque fera pessima devoravit eum et tunc apparebit quid illi prosint somnia suaSelect Genesis 37:20
21audiens hoc Ruben nitebatur liberare eum de manibus eorum et dicebatSelect Genesis 37:21
22non interficiamus animam eius nec effundatis sanguinem sed proicite eum in cisternam hanc quae est in solitudine manusque vestras servate innoxias hoc autem dicebat volens eripere eum de manibus eorum et reddere patri suoSelect Genesis 37:22
23confestim igitur ut pervenit ad fratres nudaverunt eum tunica talari et polymitaSelect Genesis 37:23
24miseruntque in cisternam quae non habebat aquamSelect Genesis 37:24
25et sedentes ut comederent panem viderunt viatores Ismahelitas venire de Galaad et camelos eorum portare aromata et resinam et stacten in AegyptumSelect Genesis 37:25
26dixit ergo Iudas fratribus suis quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum et celaverimus sanguinem ipsiusSelect Genesis 37:26
27melius est ut vendatur Ismahelitis et manus nostrae non polluantur frater enim et caro nostra est adquieverunt fratres sermonibus eiusSelect Genesis 37:27
28et praetereuntibus Madianitis negotiatoribus extrahentes eum de cisterna vendiderunt Ismahelitis viginti argenteis qui duxerunt eum in AegyptumSelect Genesis 37:28
29reversusque Ruben ad cisternam non invenit puerumSelect Genesis 37:29
30et scissis vestibus pergens ad fratres ait puer non conparet et ego quo iboSelect Genesis 37:30
31tulerunt autem tunicam eius et in sanguinem hedi quem occiderant tinxeruntSelect Genesis 37:31
32mittentes qui ferrent ad patrem et dicerent hanc invenimus vide utrum tunica filii tui sit an nonSelect Genesis 37:32
33quam cum agnovisset pater ait tunica filii mei est fera pessima comedit eum bestia devoravit IosephSelect Genesis 37:33
34scissisque vestibus indutus est cilicio lugens filium multo temporeSelect Genesis 37:34
35congregatis autem cunctis liberis eius ut lenirent dolorem patris noluit consolationem recipere et ait descendam ad filium meum lugens in infernum et illo perseverante in fletuSelect Genesis 37:35
36Madianei vendiderunt Ioseph in Aegypto Putiphar eunucho Pharaonis magistro militiaeSelect Genesis 37:36
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society