Skip to content
Church.wiki
Genesis

Genesis 38

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1eo tempore descendens Iudas a fratribus suis divertit ad virum odollamitem nomine HiramSelect Genesis 38:1

2viditque ibi filiam hominis chananei vocabulo Suae et uxore accepta ingressus est ad eamSelect Genesis 38:2

3quae concepit et peperit filium vocavitque nomen eius HerSelect Genesis 38:3

4rursum concepto fetu natum filium nominavit OnamSelect Genesis 38:4

5tertium quoque peperit quem appellavit Sela quo nato parere ultra cessavitSelect Genesis 38:5

6dedit autem Iudas uxorem primogenito suo Her nomine ThamarSelect Genesis 38:6

7fuitque Her primogenitus Iudae nequam in conspectu Domini et ab eo occisus estSelect Genesis 38:7

8dixit ergo Iudas ad Onam filium suum ingredere ad uxorem fratris tui et sociare illi ut suscites semen fratri tuoSelect Genesis 38:8

9ille sciens non sibi nasci filios introiens ad uxorem fratris sui semen fundebat in terram ne liberi fratris nomine nascerenturSelect Genesis 38:9

10et idcirco percussit eum Dominus quod rem detestabilem faceretSelect Genesis 38:10

11quam ob rem dixit Iudas Thamar nurui suae esto vidua in domo patris tui donec crescat Sela filius meus timebat enim ne et ipse moreretur sicut fratres eius quae abiit et habitavit in domo patris suiSelect Genesis 38:11

12evolutis autem multis diebus mortua est filia Suae uxor Iudae qui post luctum consolatione suscepta ascendebat ad tonsores ovium suarum ipse et Hiras opilio gregis Odollamita in ThamnasSelect Genesis 38:12

13nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnas ad tondendas ovesSelect Genesis 38:13

14quae depositis viduitatis vestibus adsumpsit theristrum et mutato habitu sedit in bivio itineris quod ducit Thamnam eo quod crevisset Sela et non eum accepisset maritumSelect Genesis 38:14

15quam cum vidisset Iudas suspicatus est esse meretricem operuerat enim vultum suum ne cognoscereturSelect Genesis 38:15

16ingrediensque ad eam ait dimitte me ut coeam tecum nesciebat enim quod nurus sua esset qua respondente quid mihi dabis ut fruaris concubitu meoSelect Genesis 38:16

17dixit mittam tibi hedum de gregibus rursum illa dicente patiar quod vis si dederis mihi arrabonem donec mittas quod pollicerisSelect Genesis 38:17

18ait Iudas quid vis tibi pro arrabone dari respondit anulum tuum et armillam et baculum quem manu tenes ad unum igitur coitum concepit mulierSelect Genesis 38:18

19et surgens abiit depositoque habitu quem adsumpserat induta est viduitatis vestibusSelect Genesis 38:19

20misit autem Iudas hedum per pastorem suum Odollamitem ut reciperet pignus quod dederat mulieri qui cum non invenisset eamSelect Genesis 38:20

21interrogavit homines loci illius ubi est mulier quae sedebat in bivio respondentibus cunctis non fuit in loco isto meretrixSelect Genesis 38:21

22reversus est ad Iudam et dixit ei non inveni eam sed et homines loci illius dixerunt mihi numquam ibi sedisse scortumSelect Genesis 38:22

23ait Iudas habeat sibi certe mendacii nos arguere non poterit ego misi hedum quem promiseram et tu non invenisti eamSelect Genesis 38:23

24ecce autem post tres menses nuntiaverunt Iudae dicentes fornicata est Thamar nurus tua et videtur uterus illius intumescere dixit Iudas producite eam ut conburaturSelect Genesis 38:24

25quae cum educeretur ad poenam misit ad socerum suum dicens de viro cuius haec sunt concepi cognosce cuius sit anulus et armilla et baculusSelect Genesis 38:25

26qui agnitis muneribus ait iustior me est quia non tradidi eam Sela filio meo attamen ultra non cognovit illamSelect Genesis 38:26

27instante autem partu apparuerunt gemini in utero atque in ipsa effusione infantum unus protulit manum in qua obsetrix ligavit coccinum dicensSelect Genesis 38:27

28iste egreditur priorSelect Genesis 38:28

29illo vero retrahente manum egressus est alter dixitque mulier quare divisa est propter te maceria et ob hanc causam vocavit nomen eius PharesSelect Genesis 38:29

30postea egressus est frater in cuius manu erat coccinum quem appellavit ZaraSelect Genesis 38:30

Next: Genesis 39Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Genesis

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.