Genesis 45
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1non se poterat ultra cohibere Ioseph multis coram adstantibus unde praecepit ut egrederentur cuncti foras et nullus interesset alienus agnitioni mutuaeSelect Genesis 45:1
2elevavitque vocem cum fletu quam audierunt Aegyptii omnisque domus PharaonisSelect Genesis 45:2
3et dixit fratribus suis ego sum Ioseph adhuc pater meus vivit nec poterant respondere fratres nimio timore perterritiSelect Genesis 45:3
4ad quos ille clementer accedite inquit ad me et cum accessissent prope ego sum ait Ioseph frater vester quem vendidistis in AegyptoSelect Genesis 45:4
5nolite pavere nec vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in AegyptumSelect Genesis 45:5
6biennium est quod fames esse coepit in terra et adhuc quinque anni restant quibus nec arari poterit nec metiSelect Genesis 45:6
7praemisitque me Deus ut reservemini super terram et escas ad vivendum habere possitisSelect Genesis 45:7
8non vestro consilio sed Dei huc voluntate missus sum qui fecit me quasi patrem Pharaonis et dominum universae domus eius ac principem in omni terra AegyptiSelect Genesis 45:8
9festinate et ascendite ad patrem meum et dicetis ei haec mandat filius tuus Ioseph Deus me fecit dominum universae terrae Aegypti descende ad me ne morerisSelect Genesis 45:9
10et habita in terra Gessen erisque iuxta me tu et filii tui et filii filiorum tuorum oves tuae et armenta tua et universa quae possidesSelect Genesis 45:10
11ibique te pascam adhuc enim quinque anni residui sunt famis ne et tu pereas et domus tua et omnia quae possidesSelect Genesis 45:11
12en oculi vestri et oculi fratris mei Beniamin vident quod os meum loquatur ad vosSelect Genesis 45:12
13nuntiate patri meo universam gloriam meam et cuncta quae vidistis in Aegypto festinate et adducite eum ad meSelect Genesis 45:13
14cumque amplexatus recidisset in collum Beniamin fratris sui flevit illo quoque flente similiter super collum eiusSelect Genesis 45:14
15osculatusque est Ioseph omnes fratres suos et ploravit super singulos post quae ausi sunt loqui ad eumSelect Genesis 45:15
16auditumque est et celebri sermone vulgatum in aula regis venerunt fratres Ioseph et gavisus est Pharao atque omnis familia eiusSelect Genesis 45:16
17dixitque ad Ioseph ut imperaret fratribus suis dicens onerantes iumenta ite in terram ChanaanSelect Genesis 45:17
18et tollite inde patrem vestrum et cognationem et venite ad me et ego dabo vobis omnia bona Aegypti ut comedatis medullam terraeSelect Genesis 45:18
19praecipe etiam ut tollant plaustra de terra Aegypti ad subvectionem parvulorum suorum et coniugum ac dicito tollite patrem vestrum et properate quantocius venientesSelect Genesis 45:19
20ne dimittatis quicquam de supellectili vestra quia omnes opes Aegypti vestrae eruntSelect Genesis 45:20
21fecerunt filii Israhel ut eis mandatum fuerat quibus dedit Ioseph plaustra secundum Pharaonis imperium et cibaria in itinereSelect Genesis 45:21
22singulisque proferri iussit binas stolas Beniamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimisSelect Genesis 45:22
23tantundem pecuniae et vestium mittens patri suo addens eis asinos decem qui subveherent ex omnibus divitiis Aegypti et totidem asinas triticum in itinere panesque portantesSelect Genesis 45:23
24dimisit ergo fratres suos et proficiscentibus ait ne irascamini in viaSelect Genesis 45:24
25qui ascendentes ex Aegypto venerunt in terram Chanaan ad patrem suum IacobSelect Genesis 45:25
26et nuntiaverunt ei dicentes Ioseph vivit et ipse dominatur in omni terra Aegypti quo audito quasi de gravi somno evigilans tamen non credebat eisSelect Genesis 45:26
27illi contra referebant omnem ordinem rei cumque vidisset plaustra et universa quae miserat revixit spiritus eiusSelect Genesis 45:27
28et ait sufficit mihi si adhuc Ioseph filius meus vivit vadam et videbo illum antequam moriarSelect Genesis 45:28
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society