Skip to content
Church.wiki
Genesis

Genesis 47

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1ingressus ergo Ioseph nuntiavit Pharaoni dicens pater meus et fratres oves eorum et armenta et cuncta quae possident venerunt de terra Chanaan et ecce consistunt in terra GessenSelect Genesis 47:1

2extremos quoque fratrum suorum quinque viros statuit coram regeSelect Genesis 47:2

3quos ille interrogavit quid habetis operis responderunt pastores ovium sumus servi tui et nos et patres nostriSelect Genesis 47:3

4ad peregrinandum in terra tua venimus quoniam non est herba gregibus servorum tuorum ingravescente fame in regione Chanaan petimusque ut esse nos iubeas servos tuos in terra GessenSelect Genesis 47:4

5dixit itaque rex ad Ioseph pater tuus et fratres tui venerunt ad teSelect Genesis 47:5

6terra Aegypti in conspectu tuo est in optimo loco fac habitare eos et trade eis terram Gessen quod si nosti esse in eis viros industrios constitue illos magistros pecorum meorumSelect Genesis 47:6

7post haec introduxit Ioseph patrem suum ad regem et statuit eum coram eo qui benedicens illiSelect Genesis 47:7

8et interrogatus ab eo quot sunt dies annorum vitae tuaeSelect Genesis 47:8

9respondit dies peregrinationis vitae meae centum triginta annorum sunt parvi et mali et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus peregrinati suntSelect Genesis 47:9

10et benedicto rege egressus est forasSelect Genesis 47:10

11Ioseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Aegypto in optimo loco terrae solo Ramesses ut praeceperat PharaoSelect Genesis 47:11

12et alebat eos omnemque domum patris sui praebens cibaria singulisSelect Genesis 47:12

13in toto enim orbe panis deerat et oppresserat fames terram maxime Aegypti et ChanaanSelect Genesis 47:13

14e quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti et intulit eam in aerarium regisSelect Genesis 47:14

15cumque defecisset emptoris pretium venit cuncta Aegyptus ad Ioseph dicens da nobis panes quare morimur coram te deficiente pecuniaSelect Genesis 47:15

16quibus ille respondit adducite pecora vestra et dabo vobis pro eis cibos si pretium non habetisSelect Genesis 47:16

17quae cum adduxissent dedit eis alimenta pro equis et ovibus et bubus et asinis sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorumSelect Genesis 47:17

18veneruntque anno secundo et dixerunt ei non celamus dominum nostrum quod deficiente pecunia pecora simul defecerint nec clam te est quod absque corporibus et terra nihil habeamusSelect Genesis 47:18

19cur ergo morimur te vidente et nos et terra nostra tui erimus eme nos in servitutem regiam et praebe semina ne pereunte cultore redigatur terra in solitudinemSelect Genesis 47:19

20emit igitur Ioseph omnem terram Aegypti vendentibus singulis possessiones suas prae magnitudine famis subiecitque eam PharaoniSelect Genesis 47:20

21et cunctos populos eius a novissimis terminis Aegypti usque ad extremos fines eiusSelect Genesis 47:21

22praeter terram sacerdotum quae a rege tradita fuerat eis quibus et statuta cibaria ex horreis publicis praebebantur et idcirco non sunt conpulsi vendere possessiones suasSelect Genesis 47:22

23dixit ergo Ioseph ad populos en ut cernitis et vos et terram vestram Pharao possidet accipite semina et serite agrosSelect Genesis 47:23

24ut fruges habere possitis quintam partem regi dabitis quattuor reliquas permitto vobis in sementem et in cibos famulis et liberis vestrisSelect Genesis 47:24

25qui responderunt salus nostra in manu tua est respiciat nos tantum dominus noster et laeti serviemus regiSelect Genesis 47:25

26ex eo tempore usque in praesentem diem in universa terra Aegypti regibus quinta pars solvitur et factum est quasi in legem absque terra sacerdotali quae libera ab hac condicione fuitSelect Genesis 47:26

27habitavit ergo Israhel in Aegypto id est in terra Gessen et possedit eam auctusque est et multiplicatus nimisSelect Genesis 47:27

28et vixit in ea decem et septem annis factique sunt omnes dies vitae illius centum quadraginta septem annorumSelect Genesis 47:28

29cumque adpropinquare cerneret mortis diem vocavit filium suum Ioseph et dixit ad eum si inveni gratiam in conspectu tuo pone manum sub femore meo et facies mihi misericordiam et veritatem ut non sepelias me in AegyptoSelect Genesis 47:29

30sed dormiam cum patribus meis et auferas me de hac terra condasque in sepulchro maiorum cui respondit Ioseph ego faciam quod iussistiSelect Genesis 47:30

31et ille iura ergo inquit mihi quo iurante adoravit Israhel Deum conversus ad lectuli caputSelect Genesis 47:31

Next: Genesis 48Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Genesis

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.