Skip to content
Church.wiki
Genesis

Genesis 6

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1cumque coepissent homines multiplicari super terram et filias procreassentSelect Genesis 6:1

2videntes filii Dei filias eorum quod essent pulchrae acceperunt uxores sibi ex omnibus quas elegerantSelect Genesis 6:2

3dixitque Deus non permanebit spiritus meus in homine in aeternum quia caro est eruntque dies illius centum viginti annorumSelect Genesis 6:3

4gigantes autem erant super terram in diebus illis postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum illaeque genuerunt isti sunt potentes a saeculo viri famosiSelect Genesis 6:4

5videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni temporeSelect Genesis 6:5

6paenituit eum quod hominem fecisset in terra et tactus dolore cordis intrinsecusSelect Genesis 6:6

7delebo inquit hominem quem creavi a facie terrae ab homine usque ad animantia a reptili usque ad volucres caeli paenitet enim me fecisse eosSelect Genesis 6:7

8Noe vero invenit gratiam coram DominoSelect Genesis 6:8

9hae generationes Noe Noe vir iustus atque perfectus fuit in generationibus suis cum Deo ambulavitSelect Genesis 6:9

10et genuit tres filios Sem Ham et IafethSelect Genesis 6:10

11corrupta est autem terra coram Deo et repleta est iniquitateSelect Genesis 6:11

12cumque vidisset Deus terram esse corruptam omnis quippe caro corruperat viam suam super terramSelect Genesis 6:12

13dixit ad Noe finis universae carnis venit coram me repleta est terra iniquitate a facie eorum et ego disperdam eos cum terraSelect Genesis 6:13

14fac tibi arcam de lignis levigatis mansiunculas in arca facies et bitumine linies intrinsecus et extrinsecusSelect Genesis 6:14

15et sic facies eam trecentorum cubitorum erit longitudo arcae quinquaginta cubitorum latitudo et triginta cubitorum altitudo illiusSelect Genesis 6:15

16fenestram in arca facies et in cubito consummabis summitatem ostium autem arcae pones ex latere deorsum cenacula et tristega facies in eaSelect Genesis 6:16

17ecce ego adducam diluvii aquas super terram ut interficiam omnem carnem in qua spiritus vitae est subter caelum universa quae in terra sunt consumenturSelect Genesis 6:17

18ponamque foedus meum tecum et ingredieris arcam tu et filii tui uxor tua et uxores filiorum tuorum tecumSelect Genesis 6:18

19et ex cunctis animantibus universae carnis bina induces in arcam ut vivant tecum masculini sexus et femininiSelect Genesis 6:19

20de volucribus iuxta genus suum et de iumentis in genere suo et ex omni reptili terrae secundum genus suum bina de omnibus ingredientur tecum ut possint vivereSelect Genesis 6:20

21tolles igitur tecum ex omnibus escis quae mandi possunt et conportabis apud te et erunt tam tibi quam illis in cibumSelect Genesis 6:21

22fecit ergo Noe omnia quae praeceperat illi DeusSelect Genesis 6:22

Next: Genesis 7Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Genesis

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.