Genesis 9
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit ad eos crescite et multiplicamini et implete terramSelect Genesis 9:1
2et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae et super omnes volucres caeli cum universis quae moventur in terra omnes pisces maris manui vestrae traditi suntSelect Genesis 9:2
3et omne quod movetur et vivit erit vobis in cibum quasi holera virentia tradidi vobis omniaSelect Genesis 9:3
4excepto quod carnem cum sanguine non comedetisSelect Genesis 9:4
5sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum et de manu hominis de manu viri et fratris eius requiram animam hominisSelect Genesis 9:5
6quicumque effuderit humanum sanguinem fundetur sanguis illius ad imaginem quippe Dei factus est homoSelect Genesis 9:6
7vos autem crescite et multiplicamini et ingredimini super terram et implete eamSelect Genesis 9:7
8haec quoque dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eoSelect Genesis 9:8
9ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vosSelect Genesis 9:9
10et ad omnem animam viventem quae est vobiscum tam in volucribus quam in iumentis et pecudibus terrae cunctis quae egressa sunt de arca et universis bestiis terraeSelect Genesis 9:10
11statuam pactum meum vobiscum et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii neque erit deinceps diluvium dissipans terramSelect Genesis 9:11
12dixitque Deus hoc signum foederis quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem quae est vobiscum in generationes sempiternasSelect Genesis 9:12
13arcum meum ponam in nubibus et erit signum foederis inter me et inter terramSelect Genesis 9:13
14cumque obduxero nubibus caelum apparebit arcus meus in nubibusSelect Genesis 9:14
15et recordabor foederis mei vobiscum et cum omni anima vivente quae carnem vegetat et non erunt ultra aquae diluvii ad delendam universam carnemSelect Genesis 9:15
16eritque arcus in nubibus et videbo illum et recordabor foederis sempiterni quod pactum est inter Deum et inter omnem animam viventem universae carnis quae est super terramSelect Genesis 9:16
17dixitque Deus Noe hoc erit signum foederis quod constitui inter me et inter omnem carnem super terramSelect Genesis 9:17
18erant igitur filii Noe qui egressi sunt de arca Sem Ham et Iafeth porro Ham ipse est pater ChanaanSelect Genesis 9:18
19tres isti sunt filii Noe et ab his disseminatum est omne hominum genus super universam terramSelect Genesis 9:19
20coepitque Noe vir agricola exercere terram et plantavit vineamSelect Genesis 9:20
21bibensque vinum inebriatus est et nudatus in tabernaculo suoSelect Genesis 9:21
22quod cum vidisset Ham pater Chanaan verenda scilicet patris sui esse nuda nuntiavit duobus fratribus suis forasSelect Genesis 9:22
23at vero Sem et Iafeth pallium inposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui faciesque eorum aversae erant et patris virilia non videruntSelect Genesis 9:23
24evigilans autem Noe ex vino cum didicisset quae fecerat ei filius suus minorSelect Genesis 9:24
25ait maledictus Chanaan servus servorum erit fratribus suisSelect Genesis 9:25
26dixitque benedictus Dominus Deus Sem sit Chanaan servus eiusSelect Genesis 9:26
27dilatet Deus Iafeth et habitet in tabernaculis Sem sitque Chanaan servus eiusSelect Genesis 9:27
28vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annisSelect Genesis 9:28
29et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum et mortuus estSelect Genesis 9:29
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society