Exodus 1
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Haec sunt nomina filiorum Israhel qui ingressi sunt Aegyptum cum Iacob singuli cum domibus suis introieruntSelect Exodus 1:1
2Ruben Symeon Levi IudaSelect Exodus 1:2
3Isachar Zabulon et BeniaminSelect Exodus 1:3
4Dan et Nepthalim Gad et AserSelect Exodus 1:4
5erant igitur omnes animae eorum qui egressi sunt de femore Iacob septuaginta Ioseph autem in Aegypto eratSelect Exodus 1:5
6quo mortuo et universis fratribus eius omnique cognatione illaSelect Exodus 1:6
7filii Israhel creverunt et quasi germinantes multiplicati sunt ac roborati nimis impleverunt terramSelect Exodus 1:7
8surrexit interea rex novus super Aegyptum qui ignorabat IosephSelect Exodus 1:8
9et ait ad populum suum ecce populus filiorum Israhel multus et fortior nobisSelect Exodus 1:9
10venite sapienter opprimamus eum ne forte multiplicetur et si ingruerit contra nos bellum addatur inimicis nostris expugnatisque nobis egrediatur e terraSelect Exodus 1:10
11praeposuit itaque eis magistros operum ut adfligerent eos oneribus aedificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni Phiton et RamessesSelect Exodus 1:11
12quantoque opprimebant eos tanto magis multiplicabantur et crescebantSelect Exodus 1:12
13oderantque filios Israhel Aegyptii et adfligebant inludentes eisSelect Exodus 1:13
14atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris omnique famulatu quo in terrae operibus premebanturSelect Exodus 1:14
15dixit autem rex Aegypti obsetricibus Hebraeorum quarum una vocabatur Sephra altera PhuaSelect Exodus 1:15
16praecipiens eis quando obsetricabitis Hebraeas et partus tempus advenerit si masculus fuerit interficite illum si femina reservateSelect Exodus 1:16
17timuerunt autem obsetrices Deum et non fecerunt iuxta praeceptum regis Aegypti sed conservabant maresSelect Exodus 1:17
18quibus ad se accersitis rex ait quidnam est hoc quod facere voluistis ut pueros servaretisSelect Exodus 1:18
19quae responderunt non sunt hebraeae sicut aegyptiae mulieres ipsae enim obsetricandi habent scientiam et priusquam veniamus ad eas pariuntSelect Exodus 1:19
20bene ergo fecit Deus obsetricibus et crevit populus confortatusque est nimisSelect Exodus 1:20
21et quia timuerant obsetrices Deum aedificavit illis domosSelect Exodus 1:21
22praecepit autem Pharao omni populo suo dicens quicquid masculini sexus natum fuerit in flumen proicite quicquid feminei reservateSelect Exodus 1:22
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation