Exodus 11
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1et dixit Dominus ad Mosen adhuc una plaga tangam Pharaonem et Aegyptum et post haec dimittet vos et exire conpelletSelect Exodus 11:1
2dices ergo omni plebi ut postulet vir ab amico suo et mulier a vicina sua vasa argentea et aureaSelect Exodus 11:2
3dabit autem Dominus gratiam populo coram Aegyptiis fuitque Moses vir magnus valde in terra Aegypti coram servis Pharao et omni populoSelect Exodus 11:3
4et ait haec dicit Dominus media nocte egrediar in AegyptumSelect Exodus 11:4
5et morietur omne primogenitum in terra Aegyptiorum a primogenito Pharaonis qui sedet in solio eius usque ad primogenitum ancillae quae est ad molam et omnia primogenita iumentorumSelect Exodus 11:5
6eritque clamor magnus in universa terra Aegypti qualis nec ante fuit nec postea futurus estSelect Exodus 11:6
7apud omnes autem filios Israhel non muttiet canis ab homine usque ad pecus ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Aegyptios et IsrahelSelect Exodus 11:7
8descendentque omnes servi tui isti ad me et adorabunt me dicentes egredere tu et omnis populus qui subiectus est tibi post haec egrediemurSelect Exodus 11:8
9et exivit a Pharaone iratus nimis dixit autem Dominus ad Mosen non audiet vos Pharao ut multa signa fiant in terra AegyptiSelect Exodus 11:9
10Moses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta quae scripta sunt coram Pharaone et induravit Dominus cor Pharaonis nec dimisit filios Israhel de terra suaSelect Exodus 11:10
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation