Skip to content
Church.wiki
Exodus

Exodus 16

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1profectique sunt de Helim et venit omnis multitudo filiorum Israhel in desertum Sin quod est inter Helim et Sinai quintodecimo die mensis secundi postquam egressi sunt de terra AegyptiSelect Exodus 16:1

2et murmuravit omnis congregatio filiorum Israhel contra Mosen et contra Aaron in solitudineSelect Exodus 16:2

3dixeruntque ad eos filii Israhel utinam mortui essemus per manum Domini in terra Aegypti quando sedebamus super ollas carnium et comedebamus panes in saturitate cur eduxistis nos in desertum istud ut occideretis omnem multitudinem fameSelect Exodus 16:3

4dixit autem Dominus ad Mosen ecce ego pluam vobis panes de caelo egrediatur populus et colligat quae sufficiunt per singulos dies ut temptem eum utrum ambulet in lege mea an nonSelect Exodus 16:4

5die autem sexta parent quod inferant et sit duplum quam colligere solebant per singulos diesSelect Exodus 16:5

6dixeruntque Moses et Aaron ad omnes filios Israhel vespere scietis quod Dominus eduxerit vos de terra AegyptiSelect Exodus 16:6

7et mane videbitis gloriam Domini audivit enim murmur vestrum contra Dominum nos vero quid sumus quia mussitatis contra nosSelect Exodus 16:7

8et ait Moses dabit Dominus vobis vespere carnes edere et mane panes in saturitate eo quod audierit murmurationes vestras quibus murmurati estis contra eum nos enim quid sumus nec contra nos est murmur vestrum sed contra DominumSelect Exodus 16:8

9dixitque Moses ad Aaron dic universae congregationi filiorum Israhel accedite coram Domino audivit enim murmur vestrumSelect Exodus 16:9

10cumque loqueretur Aaron ad omnem coetum filiorum Israhel respexerunt ad solitudinem et ecce gloria Domini apparuit in nubeSelect Exodus 16:10

11locutus est autem Dominus ad Mosen dicensSelect Exodus 16:11

12audivi murmurationes filiorum Israhel loquere ad eos vespere comedetis carnes et mane saturabimini panibus scietisque quod sim Dominus Deus vesterSelect Exodus 16:12

13factum est ergo vespere et ascendens coturnix operuit castra mane quoque ros iacuit per circuitum castrorumSelect Exodus 16:13

14cumque operuisset superficiem terrae apparuit in solitudine minutum et quasi pilo tunsum in similitudinem pruinae super terramSelect Exodus 16:14

15quod cum vidissent filii Israhel dixerunt ad invicem man hu quod significat quid est hoc ignorabant enim quid esset quibus ait Moses iste est panis quem dedit Dominus vobis ad vescendumSelect Exodus 16:15

16hic est sermo quem praecepit Dominus colligat ex eo unusquisque quantum sufficiat ad vescendum gomor per singula capita iuxta numerum animarum vestrarum quae habitant in tabernaculo sic tolletisSelect Exodus 16:16

17feceruntque ita filii Israhel et collegerunt alius plus alius minusSelect Exodus 16:17

18et mensi sunt ad mensuram gomor nec qui plus collegerat habuit amplius nec qui minus paraverat repperit minus sed singuli iuxta id quod edere poterant congregaruntSelect Exodus 16:18

19dixitque Moses ad eos nullus relinquat ex eo in maneSelect Exodus 16:19

20qui non audierunt eum sed dimiserunt quidam ex eis usque mane et scatere coepit vermibus atque conputruit et iratus est contra eos MosesSelect Exodus 16:20

21colligebant autem mane singuli quantum sufficere poterat ad vescendum cumque incaluisset sol liquefiebatSelect Exodus 16:21

22in die vero sexta collegerunt cibos duplices id est duo gomor per singulos homines venerunt autem omnes principes multitudinis et narraverunt MosiSelect Exodus 16:22

23qui ait eis hoc est quod locutus est Dominus requies sabbati sanctificata erit Domino cras quodcumque operandum est facite et quae coquenda sunt coquite quicquid autem reliquum fuerit reponite usque in maneSelect Exodus 16:23

24feceruntque ita ut praeceperat Moses et non conputruit neque vermis inventus est in eoSelect Exodus 16:24

25dixitque Moses comedite illud hodie quia sabbatum est Domino non invenietur hodie in agroSelect Exodus 16:25

26sex diebus colligite in die autem septimo sabbatum est Domino idcirco non invenieturSelect Exodus 16:26

27venit septima dies et egressi de populo ut colligerent non inveneruntSelect Exodus 16:27

28dixit autem Dominus ad Mosen usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meamSelect Exodus 16:28

29videte quod Dominus dederit vobis sabbatum et propter hoc tribuerit vobis die sexto cibos duplices maneat unusquisque apud semet ipsum nullus egrediatur de loco suo die septimoSelect Exodus 16:29

30et sabbatizavit populus die septimoSelect Exodus 16:30

31appellavitque domus Israhel nomen eius man quod erat quasi semen coriandri album gustusque eius quasi similae cum melleSelect Exodus 16:31

32dixit autem Moses iste est sermo quem praecepit Dominus imple gomor ex eo et custodiatur in futuras retro generationes ut noverint panem quo alui vos in solitudine quando educti estis de terra AegyptiSelect Exodus 16:32

33dixitque Moses ad Aaron sume vas unum et mitte ibi man quantum potest capere gomor et repone coram Domino ad servandum in generationes vestrasSelect Exodus 16:33

34sicut praecepit Dominus Mosi posuitque illud Aaron in tabernaculo reservandumSelect Exodus 16:34

35filii autem Israhel comederunt man quadraginta annis donec venirent in terram habitabilem hoc cibo aliti sunt usquequo tangerent fines terrae ChanaanSelect Exodus 16:35

36gomor autem decima pars est oephiSelect Exodus 16:36

Next: Exodus 17Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Exodus

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.