Skip to content
Church.wiki
Exodus

Exodus 18

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1cumque audisset Iethro sacerdos Madian cognatus Mosi omnia quae fecerat Deus Mosi et Israhel populo suo eo quod eduxisset Dominus Israhel de AegyptoSelect Exodus 18:1

2tulit Sefforam uxorem Mosi quam remiseratSelect Exodus 18:2

3et duos filios eius quorum unus vocabatur Gersan dicente patre advena fui in terra alienaSelect Exodus 18:3

4alter vero Eliezer Deus enim ait patris mei adiutor meus et eruit me de gladio PharaonisSelect Exodus 18:4

5venit ergo Iethro cognatus Mosi et filii eius et uxor ad Mosen in desertum ubi erat castrametatus iuxta montem DeiSelect Exodus 18:5

6et mandavit Mosi dicens ego cognatus tuus Iethro venio ad te et uxor tua et duo filii tui cum eaSelect Exodus 18:6

7qui egressus in occursum cognati sui adoravit et osculatus est eum salutaveruntque se mutuo verbis pacificis cumque intrasset tabernaculumSelect Exodus 18:7

8narravit Moses cognato suo cuncta quae fecerat Deus Pharaoni et Aegyptiis propter Israhel universum laborem qui accidisset eis in itinere quo liberarat eos DominusSelect Exodus 18:8

9laetatusque est Iethro super omnibus bonis quae fecerat Dominus Israheli eo quod eruisset eum de manu AegyptiorumSelect Exodus 18:9

10et ait benedictus Dominus qui liberavit vos de manu Aegyptiorum et de manu Pharaonis qui eruit populum suum de manu AegyptiSelect Exodus 18:10

11nunc cognovi quia magnus Dominus super omnes deos eo quod superbe egerint contra illosSelect Exodus 18:11

12obtulit ergo Iethro cognatus Mosi holocausta et hostias Deo veneruntque Aaron et omnes senes Israhel ut comederent panem cum eo coram DominoSelect Exodus 18:12

13altero autem die sedit Moses ut iudicaret populum qui adsistebat Mosi de mane usque ad vesperamSelect Exodus 18:13

14quod cum vidisset cognatus eius omnia scilicet quae agebat in populo ait quid est hoc quod facis in plebe cur solus sedes et omnis populus praestolatur de mane usque ad vesperamSelect Exodus 18:14

15cui respondit Moses venit ad me populus quaerens sententiam DeiSelect Exodus 18:15

16cumque acciderit eis aliqua disceptatio veniunt ad me ut iudicem inter eos et ostendam praecepta Dei et leges eiusSelect Exodus 18:16

17at ille non bonam inquit rem facisSelect Exodus 18:17

18stulto labore consumeris et tu et populus iste qui tecum est ultra vires tuas est negotium solus illud non poteris sustinereSelect Exodus 18:18

19sed audi verba mea atque consilia et erit Deus tecum esto tu populo in his quae ad Deum pertinent ut referas quae dicuntur ad eumSelect Exodus 18:19

20ostendasque populo caerimonias et ritum colendi viamque per quam ingredi debeant et opus quod facereSelect Exodus 18:20

21provide autem de omni plebe viros potentes et timentes Deum in quibus sit veritas et qui oderint avaritiam et constitue ex eis tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanosSelect Exodus 18:21

22qui iudicent populum omni tempore quicquid autem maius fuerit referant ad te et ipsi minora tantummodo iudicent leviusque tibi sit partito in alios onereSelect Exodus 18:22

23si hoc feceris implebis imperium Dei et praecepta eius poteris sustentare et omnis hic populus revertetur cum pace ad loca suaSelect Exodus 18:23

24quibus auditis Moses fecit omnia quae ille suggesseratSelect Exodus 18:24

25et electis viris strenuis de cuncto Israhel constituit eos principes populi tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanosSelect Exodus 18:25

26qui iudicabant plebem omni tempore quicquid autem gravius erat referebant ad eum faciliora tantummodo iudicantesSelect Exodus 18:26

27dimisitque cognatum qui reversus abiit in terram suamSelect Exodus 18:27

Next: Exodus 19Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Exodus

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.