Exodus 19
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1mense tertio egressionis Israhel de terra Aegypti in die hac venerunt in solitudinem SinaiSelect Exodus 19:1
2nam profecti de Raphidim et pervenientes usque in desertum Sinai castrametati sunt in eodem loco ibique Israhel fixit tentoria e regione montisSelect Exodus 19:2
3Moses autem ascendit ad Deum vocavitque eum Dominus de monte et ait haec dices domui Iacob et adnuntiabis filiis IsrahelSelect Exodus 19:3
4vos ipsi vidistis quae fecerim Aegyptiis quomodo portaverim vos super alas aquilarum et adsumpserim mihiSelect Exodus 19:4
5si ergo audieritis vocem meam et custodieritis pactum meum eritis mihi in peculium de cunctis populis mea est enim omnis terraSelect Exodus 19:5
6et vos eritis mihi regnum sacerdotale et gens sancta haec sunt verba quae loqueris ad filios IsrahelSelect Exodus 19:6
7venit Moses et convocatis maioribus natu populi exposuit omnes sermones quos mandaverat DominusSelect Exodus 19:7
8responditque universus populus simul cuncta quae locutus est Dominus faciemus cumque rettulisset Moses verba populi ad DominumSelect Exodus 19:8
9ait ei Dominus iam nunc veniam ad te in caligine nubis ut audiat me populus loquentem ad te et credat tibi in perpetuum nuntiavit ergo Moses verba populi ad DominumSelect Exodus 19:9
10qui dixit ei vade ad populum et sanctifica illos hodie et cras laventque vestimenta suaSelect Exodus 19:10
11et sint parati in diem tertium die enim tertio descendet Dominus coram omni plebe super montem SinaiSelect Exodus 19:11
12constituesque terminos populo per circuitum et dices cavete ne ascendatis in montem nec tangatis fines illius omnis qui tetigerit montem morte morieturSelect Exodus 19:12
13manus non tanget eum sed lapidibus opprimetur aut confodietur iaculis sive iumentum fuerit sive homo non vivet cum coeperit clangere bucina tunc ascendant in montemSelect Exodus 19:13
14descenditque Moses de monte ad populum et sanctificavit eum cumque lavissent vestimenta suaSelect Exodus 19:14
15ait ad eos estote parati in diem tertium ne adpropinquetis uxoribus vestrisSelect Exodus 19:15
16iam advenerat tertius dies et mane inclaruerat et ecce coeperunt audiri tonitrua ac micare fulgura et nubes densissima operire montem clangorque bucinae vehementius perstrepebat timuit populus qui erat in castrisSelect Exodus 19:16
17cumque eduxisset eos Moses in occursum Dei de loco castrorum steterunt ad radices montisSelect Exodus 19:17
18totus autem mons Sinai fumabat eo quod descendisset Dominus super eum in igne et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace eratque mons omnis terribilisSelect Exodus 19:18
19et sonitus bucinae paulatim crescebat in maius et prolixius tendebatur Moses loquebatur et Dominus respondebat eiSelect Exodus 19:19
20descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice et vocavit Mosen in cacumen eius quo cum ascendissetSelect Exodus 19:20
21dixit ad eum descende et contestare populum ne forte velint transcendere terminos ad videndum Dominum et pereat ex eis plurima multitudoSelect Exodus 19:21
22sacerdotes quoque qui accedunt ad Dominum sanctificentur ne percutiat eosSelect Exodus 19:22
23dixitque Moses ad Dominum non poterit vulgus ascendere in montem Sinai tu enim testificatus es et iussisti dicens pone terminos circa montem et sanctifica illumSelect Exodus 19:23
24cui ait Dominus vade descende ascendesque tu et Aaron tecum sacerdotes autem et populus ne transeant terminos nec ascendant ad Dominum ne forte interficiat illosSelect Exodus 19:24
25descendit Moses ad populum et omnia narravit eisSelect Exodus 19:25
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation