Skip to content
Church.wiki
Exodus

Exodus 21

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1haec sunt iudicia quae propones eisSelect Exodus 21:1

2si emeris servum hebraeum sex annis serviet tibi in septimo egredietur liber gratisSelect Exodus 21:2

3cum quali veste intraverit cum tali exeat si habens uxorem et uxor egredietur simulSelect Exodus 21:3

4sin autem dominus dederit illi uxorem et peperit filios et filias mulier et liberi eius erunt domini sui ipse vero exibit cum vestitu suoSelect Exodus 21:4

5quod si dixerit servus diligo dominum meum et uxorem ac liberos non egrediar liberSelect Exodus 21:5

6offeret eum dominus diis et adplicabitur ad ostium et postes perforabitque aurem eius subula et erit ei servus in saeculumSelect Exodus 21:6

7si quis vendiderit filiam suam in famulam non egredietur sicut ancillae exire consueruntSelect Exodus 21:7

8si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerit dimittet eam populo autem alieno vendendi non habet potestatem si spreverit eamSelect Exodus 21:8

9sin autem filio suo desponderit eam iuxta morem filiarum faciet illiSelect Exodus 21:9

10quod si alteram ei acceperit providebit puellae nuptias et vestimenta et pretium pudicitiae non negabitSelect Exodus 21:10

11si tria ista non fecerit egredietur gratis absque pecuniaSelect Exodus 21:11

12qui percusserit hominem volens occidere morte moriaturSelect Exodus 21:12

13qui autem non est insidiatus sed Deus illum tradidit in manu eius constituam tibi locum quo fugere debeatSelect Exodus 21:13

14si quis de industria occiderit proximum suum et per insidias ab altari meo evelles eum ut moriaturSelect Exodus 21:14

15qui percusserit patrem suum et matrem morte moriaturSelect Exodus 21:15

16qui furatus fuerit hominem et vendiderit eum convictus noxae morte moriaturSelect Exodus 21:16

17qui maledixerit patri suo et matri morte moriaturSelect Exodus 21:17

18si rixati fuerint viri et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno et ille mortuus non fuerit sed iacuerit in lectuloSelect Exodus 21:18

19si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum innocens erit qui percussit ita tamen ut operas eius et inpensas in medicos restituatSelect Exodus 21:19

20qui percusserit servum suum vel ancillam virga et mortui fuerint in manibus eius criminis reus eritSelect Exodus 21:20

21sin autem uno die supervixerit vel duobus non subiacebit poenae quia pecunia illius estSelect Exodus 21:21

22si rixati fuerint viri et percusserit quis mulierem praegnantem et abortivum quidem fecerit sed ipsa vixerit subiacebit damno quantum expetierit maritus mulieris et arbitri iudicarintSelect Exodus 21:22

23sin autem mors eius fuerit subsecuta reddet animam pro animaSelect Exodus 21:23

24oculum pro oculo dentem pro dente manum pro manu pedem pro pedeSelect Exodus 21:24

25adustionem pro adustione vulnus pro vulnere livorem pro livoreSelect Exodus 21:25

26si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillae et luscos eos fecerit dimittet liberos pro oculo quem eruitSelect Exodus 21:26

27dentem quoque si excusserit servo vel ancillae suae similiter dimittet eos liberosSelect Exodus 21:27

28si bos cornu petierit virum aut mulierem et mortui fuerint lapidibus obruetur et non comedentur carnes eius dominusque bovis innocens eritSelect Exodus 21:28

29quod si bos cornipeta fuerit ab heri et nudius tertius et contestati sunt dominum eius nec reclusit eum occideritque virum aut mulierem et bos lapidibus obruetur et dominum illius occidentSelect Exodus 21:29

30quod si pretium ei fuerit inpositum dabit pro anima sua quicquid fuerit postulatusSelect Exodus 21:30

31filium quoque et filiam si cornu percusserit simili sententiae subiacebitSelect Exodus 21:31

32si servum ancillamque invaserit triginta siclos argenti dabit domino bos vero lapidibus opprimeturSelect Exodus 21:32

33si quis aperuerit cisternam et foderit et non operuerit eam cecideritque bos vel asinus in eamSelect Exodus 21:33

34dominus cisternae reddet pretium iumentorum quod autem mortuum est ipsius eritSelect Exodus 21:34

35si bos alienus bovem alterius vulnerarit et ille mortuus fuerit vendent bovem vivum et divident pretium cadaver autem mortui inter se dispertientSelect Exodus 21:35

36sin autem sciebat quod bos cornipeta esset ab heri et nudius tertius et non custodivit eum dominus suus reddet bovem pro bove et cadaver integrum accipietSelect Exodus 21:36

Next: Exodus 22Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Exodus

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.