Skip to content
Church.wiki
Exodus

Exodus 23

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1non suscipies vocem mendacii nec iunges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimoniumSelect Exodus 23:1

2non sequeris turbam ad faciendum malum nec in iudicio plurimorum adquiesces sententiae ut a vero deviesSelect Exodus 23:2

3pauperis quoque non misereberis in negotioSelect Exodus 23:3

4si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti reduc ad eumSelect Exodus 23:4

5si videris asinum odientis te iacere sub onere non pertransibis sed sublevabis cum eoSelect Exodus 23:5

6non declinabis in iudicio pauperisSelect Exodus 23:6

7mendacium fugies insontem et iustum non occides quia aversor impiumSelect Exodus 23:7

8nec accipias munera quae excaecant etiam prudentes et subvertunt verba iustorumSelect Exodus 23:8

9peregrino molestus non eris scitis enim advenarum animas quia et ipsi peregrini fuistis in terra AegyptiSelect Exodus 23:9

10sex annis seminabis terram tuam et congregabis fruges eiusSelect Exodus 23:10

11anno autem septimo dimittes eam et requiescere facies ut comedant pauperes populi tui et quicquid reliqui fuerit edant bestiae agri ita facies in vinea et in oliveto tuoSelect Exodus 23:11

12sex diebus operaberis septima die cessabis ut requiescat bos et asinus tuus et refrigeretur filius ancillae tuae et advenaSelect Exodus 23:12

13omnia quae dixi vobis custodite et per nomen externorum deorum non iurabitis neque audietur ex ore vestroSelect Exodus 23:13

14tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitisSelect Exodus 23:14

15sollemnitatem azymorum custodies septem diebus comedes azyma sicut praecepi tibi tempore mensis novorum quando egressus es de Aegypto non apparebis in conspectu meo vacuusSelect Exodus 23:15

16et sollemnitatem messis primitivorum operis tui quaecumque serueris in agro sollemnitatem quoque in exitu anni quando congregaveris omnes fruges tuas de agroSelect Exodus 23:16

17ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino DeoSelect Exodus 23:17

18non immolabis super fermento sanguinem victimae meae nec remanebit adeps sollemnitatis meae usque maneSelect Exodus 23:18

19primitias frugum terrae tuae deferes in domum Domini Dei tui nec coques hedum in lacte matris suaeSelect Exodus 23:19

20ecce ego mittam angelum meum qui praecedat te et custodiat in via et introducat ad locum quem paraviSelect Exodus 23:20

21observa eum et audi vocem eius nec contemnendum putes quia non dimittet cum peccaveritis et est nomen meum in illoSelect Exodus 23:21

22quod si audieris vocem eius et feceris omnia quae loquor inimicus ero inimicis tuis et adfligam adfligentes teSelect Exodus 23:22

23praecedetque te angelus meus et introducet te ad Amorreum et Hettheum et Ferezeum Chananeumque et Eveum et Iebuseum quos ego contriboSelect Exodus 23:23

24non adorabis deos eorum nec coles eos non facies opera eorum sed destrues eos et confringes statuas eorumSelect Exodus 23:24

25servietisque Domino Deo vestro ut benedicam panibus tuis et aquis et auferam infirmitatem de medio tuiSelect Exodus 23:25

26non erit infecunda nec sterilis in terra tua numerum dierum tuorum impleboSelect Exodus 23:26

27terrorem meum mittam in praecursum tuum et occidam omnem populum ad quem ingredieris cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertamSelect Exodus 23:27

28emittens crabrones prius qui fugabunt Eveum et Chananeum et Hettheum antequam introeasSelect Exodus 23:28

29non eiciam eos a facie tua anno uno ne terra in solitudinem redigatur et crescant contra te bestiaeSelect Exodus 23:29

30paulatim expellam eos de conspectu tuo donec augearis et possideas terramSelect Exodus 23:30

31ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palestinorum et a deserto usque ad Fluvium tradam manibus vestris habitatores terrae et eiciam eos de conspectu vestroSelect Exodus 23:31

32non inibis cum eis foedus nec cum diis eorumSelect Exodus 23:32

33non habitent in terra tua ne forte peccare te faciant in me si servieris diis eorum quod tibi certo erit in scandalumSelect Exodus 23:33

Next: Exodus 24Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Exodus

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.