Skip to content
Church.wiki
Exodus

Exodus 25

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1locutusque est Dominus ad Mosen dicensSelect Exodus 25:1

2loquere filiis Israhel ut tollant mihi primitias ab omni homine qui offert ultroneus accipietis easSelect Exodus 25:2

3haec sunt autem quae accipere debetis aurum et argentum et aesSelect Exodus 25:3

4hyacinthum et purpuram coccumque bis tinctum et byssum pilos caprarumSelect Exodus 25:4

5et pelles arietum rubricatas pelles ianthinas et ligna setthimSelect Exodus 25:5

6oleum ad luminaria concinnanda aromata in unguentum et thymiama boni odorisSelect Exodus 25:6

7lapides onychinos et gemmas ad ornandum ephod ac rationaleSelect Exodus 25:7

8facientque mihi sanctuarium et habitabo in medio eorumSelect Exodus 25:8

9iuxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi et omnium vasorum in cultum eius sicque facietis illudSelect Exodus 25:9

10arcam de lignis setthim conpingite cuius longitudo habeat duos semis cubitos latitudo cubitum et dimidium altitudo cubitum similiter ac semissemSelect Exodus 25:10

11et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris faciesque supra coronam auream per circuitumSelect Exodus 25:11

12et quattuor circulos aureos quos pones per quattuor arcae angulos duo circuli sint in latere uno et duo in alteroSelect Exodus 25:12

13facies quoque vectes de lignis setthim et operies eos auroSelect Exodus 25:13

14inducesque per circulos qui sunt in arcae lateribus ut portetur in eisSelect Exodus 25:14

15qui semper erunt in circulis nec umquam extrahentur ab eisSelect Exodus 25:15

16ponesque in arcam testificationem quam dabo tibiSelect Exodus 25:16

17facies et propitiatorium de auro mundissimo duos cubitos et dimidium tenebit longitudo eius cubitum ac semissem latitudoSelect Exodus 25:17

18duos quoque cherubin aureos et productiles facies ex utraque parte oraculiSelect Exodus 25:18

19cherub unus sit in latere uno et alter in alteroSelect Exodus 25:19

20utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas et operientes oraculum respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arcaSelect Exodus 25:20

21in qua pones testimonium quod dabo tibiSelect Exodus 25:21

22inde praecipiam et loquar ad te supra propitiatorio scilicet ac medio duorum cherubin qui erunt super arcam testimonii cuncta quae mandabo per te filiis IsrahelSelect Exodus 25:22

23facies et mensam de lignis setthim habentem duos cubitos longitudinis et in latitudine cubitum et in altitudine cubitum ac semissemSelect Exodus 25:23

24et inaurabis eam auro purissimo faciesque illi labium aureum per circuitumSelect Exodus 25:24

25et ipsi labio coronam interrasilem altam quattuor digitis et super illam alteram coronam aureolamSelect Exodus 25:25

26quattuor quoque circulos aureos praeparabis et pones eos in quattuor angulis eiusdem mensae per singulos pedesSelect Exodus 25:26

27subter coronam erunt circuli aurei ut mittantur vectes per eos et possit mensa portariSelect Exodus 25:27

28ipsosque vectes facies de lignis setthim et circumdabis auro ad subvehendam mensamSelect Exodus 25:28

29parabis et acetabula ac fialas turibula et cyatos in quibus offerenda sunt libamina ex auro purissimoSelect Exodus 25:29

30et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semperSelect Exodus 25:30

31facies et candelabrum ductile de auro mundissimo hastile eius et calamos scyphos et spherulas ac lilia ex ipso procedentiaSelect Exodus 25:31

32sex calami egredientur de lateribus tres ex uno latere et tres ex alteroSelect Exodus 25:32

33tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos spherulaque simul et lilium et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero spherulaque et lilium hoc erit opus sex calamorum qui producendi sunt de hastiliSelect Exodus 25:33

34in ipso autem candelabro erunt quattuor scyphi in nucis modum spherulaeque per singulos et liliaSelect Exodus 25:34

35spherula sub duobus calamis per tria loca qui simul sex fiunt procedentes de hastili unoSelect Exodus 25:35

36et spherae igitur et calami ex ipso erunt universa ductilia de auro purissimoSelect Exodus 25:36

37facies et lucernas septem et pones eas super candelabrum ut luceant ex adversoSelect Exodus 25:37

38emunctoria quoque et ubi quae emuncta sunt extinguantur fient de auro purissimoSelect Exodus 25:38

39omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri mundissimiSelect Exodus 25:39

40inspice et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum estSelect Exodus 25:40

Next: Exodus 26Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Exodus

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.