Skip to content
Church.wiki
Exodus

Exodus 28

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1adplica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israhel ut sacerdotio fungantur mihi Aaron Nadab et Abiu Eleazar et IthamarSelect Exodus 28:1

2faciesque vestem sanctam fratri tuo in gloriam et decoremSelect Exodus 28:2

3et loqueris cunctis sapientibus corde quos replevi spiritu prudentiae ut faciant vestes Aaron in quibus sanctificatus ministret mihiSelect Exodus 28:3

4haec autem erunt vestimenta quae facient rationale et superumerale tunicam et lineam strictam cidarim et balteum facient vestimenta sancta Aaron fratri tuo et filiis eius ut sacerdotio fungantur mihiSelect Exodus 28:4

5accipientque aurum et hyacinthum et purpuram coccumque bis tinctum et byssumSelect Exodus 28:5

6facient autem superumerale de auro et hyacintho ac purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere polymitoSelect Exodus 28:6

7duas oras iunctas habebit in utroque latere summitatum ut in unum redeantSelect Exodus 28:7

8ipsaque textura et cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retortaSelect Exodus 28:8

9sumesque duos lapides onychinos et sculpes in eis nomina filiorum IsrahelSelect Exodus 28:9

10sex nomina in lapide uno et sex reliqua in altero iuxta ordinem nativitatis eorumSelect Exodus 28:10

11opere sculptoris et celatura gemmarii sculpes eos nominibus filiorum Israhel inclusos auro atque circumdatosSelect Exodus 28:11

12et pones in utroque latere superumeralis memoriale filiis Israhel portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque umerum ob recordationemSelect Exodus 28:12

13facies et uncinos ex auroSelect Exodus 28:13

14et duas catenulas auri purissimi sibi invicem coherentes quas inseres uncinisSelect Exodus 28:14

15rationale quoque iudicii facies opere polymito iuxta texturam superumeralis ex auro hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retortaSelect Exodus 28:15

16quadrangulum erit et duplex mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudineSelect Exodus 28:16

17ponesque in eo quattuor ordines lapidum in primo versu erit lapis sardius et topazius et zmaragdusSelect Exodus 28:17

18in secundo carbunculus sapphyrus et iaspisSelect Exodus 28:18

19in tertio ligyrius achates et amethistusSelect Exodus 28:19

20in quarto chrysolitus onychinus et berillus inclusi auro erunt per ordines suosSelect Exodus 28:20

21habebuntque nomina filiorum Israhel duodecim nominibus celabuntur singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribusSelect Exodus 28:21

22facies in rationali catenas sibi invicem coherentes ex auro purissimoSelect Exodus 28:22

23et duos anulos aureos quos pones in utraque rationalis summitateSelect Exodus 28:23

24catenasque aureas iunges anulis qui sunt in marginibus eiusSelect Exodus 28:24

25et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis in utroque latere superumeralis quod rationale respicitSelect Exodus 28:25

26facies et duos anulos aureos quos pones in summitatibus rationalis et in oris quae e regione sunt superumeralis et posteriora eius aspiciuntSelect Exodus 28:26

27nec non et alios duos anulos aureos qui ponendi sunt in utroque latere superumeralis deorsum quod respicit contra faciem iuncturae inferioris ut aptari possit cum superumeraliSelect Exodus 28:27

28et stringatur rationale anulis suis cum anulis superumeralis vitta hyacinthina ut maneat iunctura fabrefacta et a se invicem rationale et superumerale nequeant separariSelect Exodus 28:28

29portabitque Aaron nomina filiorum Israhel in rationali iudicii super pectus suum quando ingreditur sanctuarium memoriale coram Domino in aeternumSelect Exodus 28:29

30pones autem in rationali iudicii doctrinam et veritatem quae erunt in pectore Aaron quando ingreditur coram Domino et gestabit iudicium filiorum Israhel in pectore suo in conspectu Domini semperSelect Exodus 28:30

31facies et tunicam superumeralis totam hyacinthinamSelect Exodus 28:31

32in cuius medio supra erit capitium et ora per gyrum eius textilis sicut fieri solet in extremis vestium partibus ne facile rumpaturSelect Exodus 28:32

33deorsum vero ad pedes eiusdem tunicae per circuitum quasi mala punica facies ex hyacintho et purpura et cocco bis tincto mixtis in medio tintinabulisSelect Exodus 28:33

34ita ut tintinabulum sit aureum et malum rursumque tintinabulum aliud aureum et malum punicumSelect Exodus 28:34

35et vestietur ea Aaron in officio ministerii ut audiatur sonitus quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini et non moriaturSelect Exodus 28:35

36facies et lamminam de auro purissimo in qua sculpes opere celatoris Sanctum DominoSelect Exodus 28:36

37ligabisque eam vitta hyacinthina et erit super tiaramSelect Exodus 28:37

38inminens fronti pontificis portabitque Aaron iniquitates eorum quae obtulerint et sanctificaverint filii Israhel in cunctis muneribus et donariis suis erit autem lammina semper in fronte eius ut placatus eis sit DominusSelect Exodus 28:38

39stringesque tunicam bysso et tiaram byssinam facies et balteum opere plumariiSelect Exodus 28:39

40porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac tiaras in gloriam et decoremSelect Exodus 28:40

41vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios eius cum eo et cunctorum consecrabis manus sanctificabisque illos ut sacerdotio fungantur mihiSelect Exodus 28:41

42facies et feminalia linea ut operiant carnem turpitudinis suae a renibus usque ad feminaSelect Exodus 28:42

43et utentur eis Aaron et filii eius quando ingredientur tabernaculum testimonii vel quando adpropinquant ad altare ut ministrent in sanctuario ne iniquitatis rei moriantur legitimum sempiternum erit Aaron et semini eius post eumSelect Exodus 28:43

Next: Exodus 29Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Exodus

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.