Skip to content
Church.wiki
Exodus

Exodus 30

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1facies quoque altare in adolendum thymiama de lignis setthimSelect Exodus 30:1

2habens cubitum longitudinis et alterum latitudinis id est quadrangulum et duos cubitos in altitudine cornua ex ipso procedentSelect Exodus 30:2

3vestiesque illud auro purissimo tam craticulam eius quam parietes per circuitum et cornua faciesque ei coronam aureolam per gyrumSelect Exodus 30:3

4et duos anulos aureos sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et altare porteturSelect Exodus 30:4

5ipsos quoque vectes facies de lignis setthim et inaurabisSelect Exodus 30:5

6ponesque altare contra velum quod ante arcam pendet testimonii coram propitiatorio quo tegitur testimonium ubi loquar tibiSelect Exodus 30:6

7et adolebit incensum super eo Aaron suave fraglans mane quando conponet lucernas incendet illudSelect Exodus 30:7

8et quando conlocat eas ad vesperum uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestrasSelect Exodus 30:8

9non offeretis super eo thymiama conpositionis alterius nec oblationem et victimam nec liba libabitisSelect Exodus 30:9

10et deprecabitur Aaron super cornua eius semel per annum in sanguine quod oblatum est pro peccato et placabit super eo in generationibus vestris sanctum sanctorum erit DominoSelect Exodus 30:10

11locutusque est Dominus ad Mosen dicensSelect Exodus 30:11

12quando tuleris summam filiorum Israhel iuxta numerum dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino et non erit plaga in eis cum fuerint recensitiSelect Exodus 30:12

13hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen dimidium sicli iuxta mensuram templi siclus viginti obolos habet media pars sicli offeretur DominoSelect Exodus 30:13

14qui habetur in numero a viginti annis et supra dabit pretiumSelect Exodus 30:14

15dives non addet ad medium sicli et pauper nihil minuetSelect Exodus 30:15

16susceptamque pecuniam quae conlata est a filiis Israhel trades in usus tabernaculi testimonii ut sit monumentum eorum coram Domino et propitietur animabus illorumSelect Exodus 30:16

17locutusque est Dominus ad Mosen dicensSelect Exodus 30:17

18facies et labium aeneum cum basi sua ad lavandum ponesque illud inter tabernaculum testimonii et altare et missa aquaSelect Exodus 30:18

19lavabunt in eo Aaron et filii eius manus suas ac pedesSelect Exodus 30:19

20quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii et quando accessuri ad altare ut offerant in eo thymiama DominoSelect Exodus 30:20

21ne forte moriantur legitimum sempiternum erit ipsi et semini eius per successionesSelect Exodus 30:21

22locutusque est Dominus ad MosenSelect Exodus 30:22

23dicens sume tibi aromata prima et zmyrnae electae quingentos siclos et cinnamomi medium id est ducentos quinquaginta calami similiter ducentos quinquagintaSelect Exodus 30:23

24cassiae autem quingentos siclos in pondere sanctuarii olei de olivetis mensuram hinSelect Exodus 30:24

25faciesque unctionis oleum sanctum unguentum conpositum opere unguentariiSelect Exodus 30:25

26et ungues ex eo tabernaculum testimonii et arcam testamentiSelect Exodus 30:26

27mensamque cum vasis suis candelabrum et utensilia eius altaria thymiamatisSelect Exodus 30:27

28et holocausti et universam supellectilem quae ad cultum eorum pertinentSelect Exodus 30:28

29sanctificabisque omnia et erunt sancta sanctorum qui tetigerit ea sanctificabiturSelect Exodus 30:29

30Aaron et filios eius ungues sanctificabisque eos ut sacerdotio fungantur mihiSelect Exodus 30:30

31filiis quoque Israhel dices hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestrasSelect Exodus 30:31

32caro hominis non unguetur ex eo et iuxta conpositionem eius non facietis aliud quia sanctificatum est et sanctum erit vobisSelect Exodus 30:32

33homo quicumque tale conposuerit et dederit ex eo alieno exterminabitur de populo suoSelect Exodus 30:33

34dixitque Dominus ad Mosen sume tibi aromata stacten et onycha galbanen boni odoris et tus lucidissimum aequalis ponderis erunt omniaSelect Exodus 30:34

35faciesque thymiama conpositum opere unguentarii mixtum diligenter et purum et sanctificatione dignissimumSelect Exodus 30:35

36cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis pones ex eo coram testimonio tabernaculi in quo loco apparebo tibi sanctum sanctorum erit vobis thymiamaSelect Exodus 30:36

37talem conpositionem non facietis in usus vestros quia sanctum est DominoSelect Exodus 30:37

38homo quicumque fecerit simile ut odore illius perfruatur peribit de populis suisSelect Exodus 30:38

Next: Exodus 31Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Exodus

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.